De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  2. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  3. et tempestates pluviae graviore coortu
  4. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  5. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  6. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  7. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  8. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  9. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  10. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  11. nil sint ad summam summai totius omnem.
  12. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  13. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  14. expediam. primum totius subcava montis
  15. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  16. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  17. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  18. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  19. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  20. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  21. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  22. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  23. differt et crassa volvit caligine fumum
  24. extruditque simul mirando pondere saxa;
  25. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  26. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  27. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  28. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  29. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  30. ---
  31. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  32. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  33. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  34. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  35. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  36. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  37. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  38. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  39. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  40. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  41. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  42. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  43. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  44. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  45. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  46. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  47. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  48. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  49. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  50. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  51. cogentes sursus replent coguntque manere.
  52. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  53. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  54. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  55. inter nigra virum percocto saecla colore
  56. exoriens penitus media ab regione diei.
  57. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  58. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  59. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  60. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  61. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  62. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  63. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  64. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  65. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  66. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  67. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  68. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  69. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  70. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  71. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  72. expediam, quali natura praedita constent.
  73. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  74. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  75. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  76. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  77. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  78. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  79. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  80. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  81. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  82. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  83. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  84. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  85. cornices, non cum fumant altaria donis;
  86. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  87. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  88. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  89. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  90. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  91. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  92. manibus ut si sint divis mactata repente.
  93. omnia quae naturali ratione geruntur,
  94. et quibus e fiant causis apparet origo;
  95. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  96. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  97. ducere forte deos manis inferne reamur,
  98. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  99. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  100. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  101. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  102. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  103. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  104. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos