De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod bene propositum si plane contueare
  2. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  3. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  4. accepit calido febrim fervore coortam
  5. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  6. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  7. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  8. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  9. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  10. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  11. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  12. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  13. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  14. ex infinito satis omnia suppeditare,
  15. unde repente queat tellus concussa moveri
  16. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  17. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  18. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  19. et tempestates pluviae graviore coortu
  20. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  21. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  22. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  23. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  24. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  25. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  26. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  27. nil sint ad summam summai totius omnem.
  28. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  29. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  30. expediam. primum totius subcava montis
  31. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  32. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  33. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  34. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  35. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  36. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  37. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  38. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  39. differt et crassa volvit caligine fumum
  40. extruditque simul mirando pondere saxa;
  41. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  42. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  43. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  44. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  45. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  46. ---
  47. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  48. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  49. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  50. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  51. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  52. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  53. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  54. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  55. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  56. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  57. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  58. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  59. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  60. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  61. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  62. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  63. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  64. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  65. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  66. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  67. cogentes sursus replent coguntque manere.
  68. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  69. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  70. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  71. inter nigra virum percocto saecla colore
  72. exoriens penitus media ab regione diei.
  73. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  74. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  75. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  76. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  77. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  78. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  79. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  80. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  81. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  82. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  83. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  84. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  85. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  86. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  87. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  88. expediam, quali natura praedita constent.
  89. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  90. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  91. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  92. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  93. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  94. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  95. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  96. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  97. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  98. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  99. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  100. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  101. cornices, non cum fumant altaria donis;
  102. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  103. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  104. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  105. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  106. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  107. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  108. manibus ut si sint divis mactata repente.
  109. omnia quae naturali ratione geruntur,
  110. et quibus e fiant causis apparet origo;
  111. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  112. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  113. ducere forte deos manis inferne reamur,
  114. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  115. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  116. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  117. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  118. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  119. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  120. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  121. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  122. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  123. res ad vitai rationem ostendimus ante
  124. propter dissimilem naturam dissimilisque
  125. texturas inter sese primasque figuras.
  126. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  127. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  128. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  129. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  130. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  131. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  132. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  133. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  134. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  135. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  136. floris odore hominem taetro consueta necare.
  137. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  138. multa modis multis multarum semina rerum
  139. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  140. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  141. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  142. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  143. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  144. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  145. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  146. multaque praeterea languentia membra per artus
  147. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  148. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  149. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  150. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  151. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  152. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  153. at cum membra domans percepit fervida febris,
  154. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  155. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  156. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  157. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  158. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  159. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  160. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  161. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  162. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  163. quam soleant et quam vitai copia desit,
  164. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  165. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  166. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  167. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  168. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  169. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  170. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  171. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  172. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  173. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  174. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  175. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  176. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  177. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  178. propterea quod magna mali fit copia circum.
  179. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  180. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  181. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  182. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  183. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  184. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  185. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  186. scilicet in terram delabi pondere cogit
  187. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  188. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  189. ---
  190. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  191. arescit quia terra calore et semina si qua
  192. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  193. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  194. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  195. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  196. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  197. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  198. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  199. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  200. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  201. sole putant subter terras fervescere partim,
  202. nox ubi terribili terras caligine texit.
  203. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  204. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  205. non quierit calidum supera de reddere parte,
  206. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  207. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  208. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  209. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  210. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  211. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  212. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  213. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  214. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  215. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  216. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  217. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  218. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  219. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  220. et rare fecit calido miscente vapore,
  221. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  222. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  223. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  224. praeterea solis radiis iactatur aquai
  225. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  226. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  227. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  228. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  229. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  230. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  231. taedaque consimili ratione accensa per undas
  232. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  233. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  234. semina de terraque necessest funditus ipsa
  235. ignis corpora per totum consurgere fontem
  236. et simul exspirare foras exireque in auras,
  237. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  238. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  239. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  240. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  241. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  242. et multis aliis praebet regionibus aequor
  243. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  244. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  245. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  246. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  247. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  248. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  249. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  250. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  251. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  252. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  253. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  254. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  255. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  256. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  257. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  258. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  259. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  260. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  261. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  262. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  263. ordine demisso levibus iactarier auris,
  264. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  265. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  266. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  267. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  268. ipsius rei rationem reddere possis,
  269. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  270. quo magis attentas auris animumque reposco.
  271. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  272. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  273. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  274. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  275. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  276. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  277. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  278. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  279. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  280. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  281. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  282. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  283. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  284. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  285. cernere odorari licet et sentire sonare.
  286. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  287. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  288. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  289. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  290. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  291. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  292. principio fit ut in speluncis saxa superna
  293. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  294. manat item nobis e toto corpore sudor,
  295. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  296. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  297. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  298. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  299. sentimus, sentimus item transire per aurum
  300. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  301. denique per dissaepta domorum saxea voces
  302. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  303. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  304. denique qua circum caeli lorica ,
  305. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  306. et tempestate in terra caeloque coorta
  307. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  308. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  309. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  310. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  311. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  312. principio terram sol excoquit et facit are,
  313. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  314. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  315. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  316. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  317. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  318. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  319. at coria et carnem mollit durata calore.
  320. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  321. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  322. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  323. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  324. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  325. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  326. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  327. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  328. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  329. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  330. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  331. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  332. dissimili inter se natura praedita debent
  333. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  334. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  335. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  336. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  337. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  338. scilicet id fieri cogit natura viarum
  339. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  340. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  341. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  342. argentoque foras aliud vitroque meare;
  343. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  344. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  345. scilicet id fieri cogit natura viarum
  346. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  347. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  348. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  349. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  350. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  351. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  352. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  353. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  354. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  355. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  356. in medio locus, extemplo primordia ferri
  357. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  358. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  359. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  360. indupedita suis arte conexa cohaeret
  361. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  362. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  363. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  364. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  365. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  366. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  367. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  368. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  369. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  370. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  371. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  372. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  373. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  374. quod, simul a fronte est anelli rarior
  375. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  376. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  377. a tergo quasi provehat atque propellat.
  378. semper enim circum positus res verberat ;
  379. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  380. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  381. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  382. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  383. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  384. denique res omnes debent in corpore habere
  385. , quandoquidem raro sunt corpore et
  386. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  387. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  388. sollicito motu semper iactatur eoque
  389. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  390. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  391. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  392. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  393. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  394. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  395. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  396. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  397. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  398. aere interposito discordia tanta creatur
  399. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  400. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  401. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  402. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  403. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  404. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  405. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  406. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  407. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  408. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  409. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  410. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  411. lignea materies in quo genere esse videtur.
  412. interutrasque igitur ferri natura locata
  413. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  414. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  415. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  416. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  417. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  418. saxa vides primum sola colescere calce.
  419. glutine materies taurino iungitur una,
  420. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  421. quam laxare queant compages taurea vincla.
  422. vitigeni latices aquai fontibus audent
  423. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  424. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  425. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  426. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  427. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  428. denique res auro non aurum copulat una,
  429. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  430. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  431. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  432. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  433. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  434. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  435. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  436. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  437. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  438. inter se quaedam possint coplata teneri;
  439. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  440. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  441. mortiferam possit cladem conflare coorta
  442. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  443. expediam, primum multarum semina rerum
  444. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  445. et contra quae sint morbo mortique necessest
  446. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  447. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  448. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  449. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  450. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  451. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  452. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  453. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  454. temptari procul a patria qui cumque domoque
  455. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  456. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  457. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  458. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  459. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  460. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  461. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  462. tum color et facies hominum distare videntur
  463. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  464. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  465. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  466. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  467. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  468. partibus ac membris; varius concinnat id .
  469. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  470. commovet atque inimicus serpere coepit,
  471. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  472. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  473. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  474. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  475. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  476. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  477. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  478. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  479. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  480. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  481. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  482. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  483. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  484. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  485. an caelum nobis ultro natura corumptum
  486. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  487. quod nos adventu possit temptare recenti.
  488. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  489. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  490. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  491. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  492. permensus multum camposque natantis,
  493. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  494. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  495. principio caput incensum fervore gerebant
  496. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  497. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  498. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  499. atque animi interpres manabat lingua cruore
  500. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  501. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  502. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  503. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  504. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  505. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  506. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  507. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  508. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  509. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  510. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  511. corripere adsidue nervos et membra coactans
  512. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  513. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  514. corporis in summo summam fervescere partem,
  515. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  516. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  517. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  518. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  519. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  520. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  521. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  522. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  523. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  524. multi praecipites nymphis putealibus alte
  525. inciderunt ipso venientes ore patente:
  526. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  527. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  528. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  529. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  530. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  531. lumina versarent oculorum expertia somno.
  532. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  533. perturbata animi mens in maerore metuque,
  534. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  535. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  536. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  537. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  538. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  539. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  540. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  541. a pedibusque minutatim succedere frigus
  542. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  543. conpressae nares, nasi primoris acumen
  544. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  545. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  546. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  547. octavoque fere candenti lumine solis
  548. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  549. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  550. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  551. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  552. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  553. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  554. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  555. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  556. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  557. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  558. et graviter partim metuentes limina leti
  559. vivebant ferro privati parte virili,
  560. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  561. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  562. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  563. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  564. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  565. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  566. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  567. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  568. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  569. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  570. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  571. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  572. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  573. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  574. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  575. incomitata rapi certabant funera vasta
  576. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  577. nam quod ali dederat vitalis auras
  578. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  579. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  580. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  581. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  582. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  583. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  584. funera respectans animam amittebat ibidem.
  585. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  586. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  587. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  588. idque vel in primis cumulabat funere funus
  589. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  590. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  591. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  592. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  593. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  594. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  595. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  596. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  597. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  598. et robustus item curvi moderator aratri
  599. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  600. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  601. exanimis pueris super exanimata parentum
  602. corpora non numquam posses retroque videre
  603. matribus et patribus natos super edere vitam.
  604. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  605. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  606. copia conveniens ex omni morbida parte.
  607. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  608. confertos ita acervatim mors accumulabat.
  609. multa siti prostrata viam per proque voluta
  610. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  611. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  612. multaque per populi passim loca prompta viasque
  613. languida semanimo cum corpore membra videres
  614. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  615. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  616. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  617. omnia denique sancta deum delubra replerat
  618. corporibus mors exanimis onerataque passim
  619. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  620. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  621. nec iam religio divom nec numina magni
  622. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
  623. nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
  624. quo prius hic populus semper consuerat humari;
  625. perturbatus enim totus trepidabat et unus
  626. quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
  627. multaque res subita et paupertas horrida suasit;
  628. namque suos consanguineos aliena rogorum
  629. insuper extructa ingenti clamore locabant
  630. subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
  631. rixantes, potius quam corpora desererentur,
  632. inque aliis alium populum sepelire suorum
  633. certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
  634. inde bonam partem in lectum maerore dabantur;
  635. nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
  636. nec mors nec luctus temptaret tempore tali.