De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  2. quod bene propositum si plane contueare
  3. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  4. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  5. accepit calido febrim fervore coortam
  6. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  7. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  8. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  9. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  10. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  11. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  12. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  13. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  14. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  15. ex infinito satis omnia suppeditare,
  16. unde repente queat tellus concussa moveri
  17. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  18. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  19. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  20. et tempestates pluviae graviore coortu
  21. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  22. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  23. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  24. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  25. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  26. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  27. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  28. nil sint ad summam summai totius omnem.
  29. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  30. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  31. expediam. primum totius subcava montis
  32. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  33. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  34. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  35. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  36. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  37. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  38. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  39. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  40. differt et crassa volvit caligine fumum
  41. extruditque simul mirando pondere saxa;
  42. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  43. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  44. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  45. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  46. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  47. ---
  48. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  49. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  50. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  51. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  52. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  53. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  54. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  55. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  56. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  57. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  58. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  59. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  60. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  61. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  62. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  63. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  64. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  65. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  66. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  67. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  68. cogentes sursus replent coguntque manere.
  69. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  70. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  71. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  72. inter nigra virum percocto saecla colore
  73. exoriens penitus media ab regione diei.
  74. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  75. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  76. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  77. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  78. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  79. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  80. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  81. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  82. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  83. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  84. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  85. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  86. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  87. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  88. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  89. expediam, quali natura praedita constent.
  90. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  91. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  92. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  93. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  94. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  95. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  96. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  97. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  98. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  99. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  100. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  101. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  102. cornices, non cum fumant altaria donis;
  103. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  104. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  105. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  106. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  107. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  108. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  109. manibus ut si sint divis mactata repente.
  110. omnia quae naturali ratione geruntur,
  111. et quibus e fiant causis apparet origo;
  112. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  113. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  114. ducere forte deos manis inferne reamur,
  115. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  116. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  117. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  118. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  119. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  120. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  121. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  122. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  123. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  124. res ad vitai rationem ostendimus ante
  125. propter dissimilem naturam dissimilisque
  126. texturas inter sese primasque figuras.
  127. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  128. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  129. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  130. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  131. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  132. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  133. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  134. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  135. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  136. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  137. floris odore hominem taetro consueta necare.
  138. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  139. multa modis multis multarum semina rerum
  140. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  141. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  142. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  143. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  144. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  145. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  146. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  147. multaque praeterea languentia membra per artus
  148. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  149. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  150. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  151. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  152. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  153. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  154. at cum membra domans percepit fervida febris,
  155. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  156. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  157. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  158. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  159. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  160. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  161. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  162. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  163. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  164. quam soleant et quam vitai copia desit,
  165. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  166. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  167. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  168. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  169. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  170. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  171. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  172. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  173. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  174. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  175. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  176. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  177. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  178. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  179. propterea quod magna mali fit copia circum.
  180. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  181. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  182. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  183. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  184. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  185. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  186. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  187. scilicet in terram delabi pondere cogit
  188. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  189. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  190. ---
  191. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  192. arescit quia terra calore et semina si qua
  193. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  194. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  195. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  196. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  197. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  198. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  199. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  200. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  201. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  202. sole putant subter terras fervescere partim,
  203. nox ubi terribili terras caligine texit.
  204. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  205. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  206. non quierit calidum supera de reddere parte,
  207. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  208. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  209. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  210. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  211. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  212. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  213. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  214. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  215. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  216. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  217. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  218. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  219. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  220. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  221. et rare fecit calido miscente vapore,
  222. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  223. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  224. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  225. praeterea solis radiis iactatur aquai
  226. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  227. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  228. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  229. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  230. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  231. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  232. taedaque consimili ratione accensa per undas
  233. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  234. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  235. semina de terraque necessest funditus ipsa
  236. ignis corpora per totum consurgere fontem
  237. et simul exspirare foras exireque in auras,
  238. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  239. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  240. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  241. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  242. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  243. et multis aliis praebet regionibus aequor
  244. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  245. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  246. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  247. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  248. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  249. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  250. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  251. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  252. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  253. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  254. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  255. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  256. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  257. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  258. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  259. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  260. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  261. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  262. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  263. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  264. ordine demisso levibus iactarier auris,
  265. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  266. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  267. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  268. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  269. ipsius rei rationem reddere possis,
  270. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  271. quo magis attentas auris animumque reposco.
  272. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  273. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  274. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  275. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  276. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  277. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  278. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  279. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  280. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  281. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  282. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  283. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  284. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  285. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  286. cernere odorari licet et sentire sonare.
  287. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  288. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  289. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  290. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  291. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  292. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  293. principio fit ut in speluncis saxa superna
  294. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  295. manat item nobis e toto corpore sudor,
  296. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  297. diditur in venas cibus omnis, auget alitque