De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et videas caelum summai totius unum
  2. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  3. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  4. quod bene propositum si plane contueare
  5. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  6. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  7. accepit calido febrim fervore coortam
  8. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  9. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  10. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  11. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  12. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  13. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  14. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  15. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  16. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  17. ex infinito satis omnia suppeditare,
  18. unde repente queat tellus concussa moveri
  19. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  20. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  21. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  22. et tempestates pluviae graviore coortu
  23. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  24. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  25. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  26. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  27. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  28. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  29. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  30. nil sint ad summam summai totius omnem.
  31. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  32. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  33. expediam. primum totius subcava montis
  34. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  35. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  36. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  37. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  38. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  39. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  40. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  41. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  42. differt et crassa volvit caligine fumum
  43. extruditque simul mirando pondere saxa;
  44. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  45. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  46. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  47. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  48. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  49. ---
  50. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  51. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  52. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  53. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  54. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  55. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  56. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  57. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  58. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  59. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  60. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  61. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  62. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  63. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  64. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  65. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  66. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  67. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  68. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  69. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  70. cogentes sursus replent coguntque manere.
  71. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  72. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  73. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  74. inter nigra virum percocto saecla colore
  75. exoriens penitus media ab regione diei.
  76. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  77. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  78. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  79. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  80. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  81. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  82. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  83. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  84. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  85. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  86. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  87. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  88. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  89. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  90. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  91. expediam, quali natura praedita constent.
  92. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  93. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  94. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  95. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  96. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  97. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  98. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  99. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  100. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  101. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  102. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  103. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  104. cornices, non cum fumant altaria donis;
  105. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  106. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  107. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  108. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  109. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  110. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  111. manibus ut si sint divis mactata repente.
  112. omnia quae naturali ratione geruntur,
  113. et quibus e fiant causis apparet origo;
  114. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  115. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  116. ducere forte deos manis inferne reamur,
  117. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  118. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  119. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  120. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  121. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  122. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  123. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  124. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  125. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  126. res ad vitai rationem ostendimus ante
  127. propter dissimilem naturam dissimilisque
  128. texturas inter sese primasque figuras.
  129. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  130. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  131. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  132. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  133. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  134. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  135. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  136. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  137. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  138. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  139. floris odore hominem taetro consueta necare.
  140. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  141. multa modis multis multarum semina rerum
  142. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  143. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  144. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  145. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  146. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  147. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  148. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  149. multaque praeterea languentia membra per artus
  150. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  151. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  152. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  153. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  154. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  155. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  156. at cum membra domans percepit fervida febris,
  157. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  158. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  159. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  160. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  161. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  162. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  163. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  164. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  165. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  166. quam soleant et quam vitai copia desit,
  167. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  168. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  169. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  170. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  171. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  172. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  173. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  174. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  175. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  176. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  177. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  178. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  179. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  180. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  181. propterea quod magna mali fit copia circum.
  182. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  183. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  184. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  185. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  186. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  187. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  188. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  189. scilicet in terram delabi pondere cogit
  190. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  191. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  192. ---
  193. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  194. arescit quia terra calore et semina si qua
  195. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  196. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  197. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  198. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  199. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  200. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  201. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  202. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  203. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  204. sole putant subter terras fervescere partim,
  205. nox ubi terribili terras caligine texit.
  206. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  207. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  208. non quierit calidum supera de reddere parte,
  209. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  210. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  211. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  212. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  213. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  214. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  215. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  216. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  217. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  218. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  219. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  220. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  221. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  222. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  223. et rare fecit calido miscente vapore,
  224. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  225. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  226. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  227. praeterea solis radiis iactatur aquai
  228. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  229. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  230. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  231. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  232. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  233. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  234. taedaque consimili ratione accensa per undas
  235. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  236. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  237. semina de terraque necessest funditus ipsa
  238. ignis corpora per totum consurgere fontem
  239. et simul exspirare foras exireque in auras,
  240. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  241. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  242. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  243. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  244. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  245. et multis aliis praebet regionibus aequor
  246. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  247. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  248. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  249. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  250. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  251. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  252. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  253. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  254. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  255. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  256. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  257. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  258. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  259. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  260. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  261. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  262. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  263. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  264. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  265. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  266. ordine demisso levibus iactarier auris,
  267. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  268. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  269. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  270. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  271. ipsius rei rationem reddere possis,
  272. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  273. quo magis attentas auris animumque reposco.
  274. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  275. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  276. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  277. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  278. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  279. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  280. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  281. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  282. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  283. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  284. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  285. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  286. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  287. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  288. cernere odorari licet et sentire sonare.
  289. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  290. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  291. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  292. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  293. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  294. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  295. principio fit ut in speluncis saxa superna
  296. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  297. manat item nobis e toto corpore sudor,
  298. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  299. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  300. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  301. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  302. sentimus, sentimus item transire per aurum
  303. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  304. denique per dissaepta domorum saxea voces
  305. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  306. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  307. denique qua circum caeli lorica ,
  308. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  309. et tempestate in terra caeloque coorta
  310. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  311. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  312. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  313. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  314. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  315. principio terram sol excoquit et facit are,
  316. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  317. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  318. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  319. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  320. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  321. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  322. at coria et carnem mollit durata calore.
  323. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  324. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  325. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  326. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  327. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  328. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  329. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  330. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  331. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  332. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  333. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  334. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  335. dissimili inter se natura praedita debent
  336. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  337. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  338. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  339. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  340. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  341. scilicet id fieri cogit natura viarum
  342. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  343. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  344. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  345. argentoque foras aliud vitroque meare;
  346. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  347. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  348. scilicet id fieri cogit natura viarum
  349. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  350. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  351. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  352. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  353. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  354. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  355. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  356. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  357. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  358. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  359. in medio locus, extemplo primordia ferri