De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  2. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  3. et videas caelum summai totius unum
  4. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  5. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  6. quod bene propositum si plane contueare
  7. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  8. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  9. accepit calido febrim fervore coortam
  10. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  11. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  12. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  13. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  14. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  15. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  16. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  17. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  18. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  19. ex infinito satis omnia suppeditare,
  20. unde repente queat tellus concussa moveri
  21. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  22. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  23. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  24. et tempestates pluviae graviore coortu
  25. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  26. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  27. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  28. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  29. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  30. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  31. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  32. nil sint ad summam summai totius omnem.
  33. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  34. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  35. expediam. primum totius subcava montis
  36. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  37. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  38. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  39. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  40. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  41. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  42. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  43. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  44. differt et crassa volvit caligine fumum
  45. extruditque simul mirando pondere saxa;
  46. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  47. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  48. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  49. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  50. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  51. ---
  52. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  53. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  54. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  55. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  56. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  57. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  58. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  59. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  60. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  61. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  62. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  63. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  64. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  65. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  66. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  67. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  68. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  69. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  70. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  71. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  72. cogentes sursus replent coguntque manere.