De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  2. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  3. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  4. et videas caelum summai totius unum
  5. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  6. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  7. quod bene propositum si plane contueare
  8. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  9. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  10. accepit calido febrim fervore coortam
  11. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  12. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  13. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  14. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  15. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  16. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  17. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  18. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  19. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  20. ex infinito satis omnia suppeditare,
  21. unde repente queat tellus concussa moveri
  22. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  23. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  24. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  25. et tempestates pluviae graviore coortu
  26. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  27. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  28. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  29. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  30. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  31. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  32. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  33. nil sint ad summam summai totius omnem.
  34. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  35. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  36. expediam. primum totius subcava montis
  37. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  38. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  39. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  40. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  41. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  42. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  43. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  44. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  45. differt et crassa volvit caligine fumum
  46. extruditque simul mirando pondere saxa;
  47. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  48. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  49. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  50. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  51. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  52. ---
  53. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  54. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  55. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  56. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  57. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  58. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  59. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  60. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  61. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  62. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  63. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  64. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  65. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  66. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  67. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  68. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  69. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  70. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  71. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  72. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  73. cogentes sursus replent coguntque manere.
  74. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  75. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  76. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  77. inter nigra virum percocto saecla colore
  78. exoriens penitus media ab regione diei.
  79. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  80. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  81. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  82. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  83. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  84. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  85. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  86. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  87. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  88. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  89. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  90. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  91. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  92. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  93. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  94. expediam, quali natura praedita constent.
  95. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  96. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  97. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  98. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  99. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  100. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  101. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  102. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  103. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  104. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  105. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  106. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  107. cornices, non cum fumant altaria donis;
  108. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  109. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  110. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  111. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  112. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  113. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  114. manibus ut si sint divis mactata repente.
  115. omnia quae naturali ratione geruntur,
  116. et quibus e fiant causis apparet origo;
  117. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  118. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  119. ducere forte deos manis inferne reamur,
  120. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  121. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  122. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  123. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  124. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  125. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  126. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  127. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  128. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  129. res ad vitai rationem ostendimus ante
  130. propter dissimilem naturam dissimilisque
  131. texturas inter sese primasque figuras.
  132. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  133. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  134. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  135. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  136. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  137. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  138. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  139. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  140. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  141. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  142. floris odore hominem taetro consueta necare.
  143. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  144. multa modis multis multarum semina rerum
  145. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  146. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  147. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  148. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  149. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  150. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  151. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  152. multaque praeterea languentia membra per artus
  153. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  154. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  155. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  156. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  157. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  158. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  159. at cum membra domans percepit fervida febris,
  160. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  161. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa