De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  2. cernentes pavida complebant pectora cura,
  3. quid moliretur rerum natura novarum.
  4. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  5. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  6. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  7. et videas caelum summai totius unum
  8. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  9. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  10. quod bene propositum si plane contueare
  11. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  12. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  13. accepit calido febrim fervore coortam
  14. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  15. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  16. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  17. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  18. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  19. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  20. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  21. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  22. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  23. ex infinito satis omnia suppeditare,
  24. unde repente queat tellus concussa moveri
  25. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  26. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  27. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  28. et tempestates pluviae graviore coortu
  29. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  30. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  31. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  32. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  33. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  34. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  35. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  36. nil sint ad summam summai totius omnem.
  37. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  38. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  39. expediam. primum totius subcava montis
  40. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  41. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  42. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  43. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  44. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  45. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  46. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  47. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  48. differt et crassa volvit caligine fumum
  49. extruditque simul mirando pondere saxa;
  50. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  51. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  52. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  53. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  54. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  55. ---
  56. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  57. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  58. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  59. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  60. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  61. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  62. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  63. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  64. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  65. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  66. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  67. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  68. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  69. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  70. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  71. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  72. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  73. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  74. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  75. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  76. cogentes sursus replent coguntque manere.
  77. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  78. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  79. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  80. inter nigra virum percocto saecla colore
  81. exoriens penitus media ab regione diei.
  82. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  83. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  84. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  85. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  86. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  87. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  88. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  89. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  90. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  91. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  92. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  93. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  94. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  95. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  96. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  97. expediam, quali natura praedita constent.
  98. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  99. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  100. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  101. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  102. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  103. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  104. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  105. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  106. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  107. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  108. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  109. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  110. cornices, non cum fumant altaria donis;
  111. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  112. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  113. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  114. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  115. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  116. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  117. manibus ut si sint divis mactata repente.
  118. omnia quae naturali ratione geruntur,
  119. et quibus e fiant causis apparet origo;
  120. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  121. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  122. ducere forte deos manis inferne reamur,
  123. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  124. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  125. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  126. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  127. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  128. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  129. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  130. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  131. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  132. res ad vitai rationem ostendimus ante
  133. propter dissimilem naturam dissimilisque
  134. texturas inter sese primasque figuras.
  135. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  136. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  137. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  138. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  139. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  140. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  141. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  142. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  143. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  144. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  145. floris odore hominem taetro consueta necare.
  146. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  147. multa modis multis multarum semina rerum
  148. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  149. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  150. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  151. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  152. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  153. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  154. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  155. multaque praeterea languentia membra per artus
  156. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  157. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  158. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  159. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  160. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  161. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  162. at cum membra domans percepit fervida febris,
  163. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  164. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  165. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  166. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  167. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  168. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  169. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  170. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  171. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  172. quam soleant et quam vitai copia desit,
  173. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  174. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  175. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  176. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  177. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  178. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  179. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  180. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  181. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  182. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  183. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  184. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  185. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  186. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  187. propterea quod magna mali fit copia circum.
  188. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  189. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  190. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  191. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  192. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  193. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  194. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  195. scilicet in terram delabi pondere cogit
  196. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  197. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  198. ---
  199. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  200. arescit quia terra calore et semina si qua
  201. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  202. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  203. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  204. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  205. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  206. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  207. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  208. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  209. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  210. sole putant subter terras fervescere partim,
  211. nox ubi terribili terras caligine texit.
  212. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  213. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  214. non quierit calidum supera de reddere parte,
  215. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  216. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  217. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  218. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  219. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  220. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  221. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  222. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  223. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  224. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  225. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  226. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  227. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  228. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  229. et rare fecit calido miscente vapore,
  230. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  231. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  232. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  233. praeterea solis radiis iactatur aquai
  234. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  235. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  236. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  237. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  238. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  239. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  240. taedaque consimili ratione accensa per undas
  241. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  242. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  243. semina de terraque necessest funditus ipsa
  244. ignis corpora per totum consurgere fontem
  245. et simul exspirare foras exireque in auras,
  246. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  247. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  248. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  249. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  250. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  251. et multis aliis praebet regionibus aequor
  252. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  253. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  254. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  255. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  256. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  257. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  258. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  259. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  260. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  261. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  262. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  263. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  264. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  265. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  266. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  267. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  268. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  269. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  270. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  271. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  272. ordine demisso levibus iactarier auris,
  273. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  274. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  275. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  276. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  277. ipsius rei rationem reddere possis,
  278. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  279. quo magis attentas auris animumque reposco.
  280. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  281. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  282. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  283. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  284. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  285. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  286. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  287. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  288. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  289. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  290. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  291. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  292. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  293. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  294. cernere odorari licet et sentire sonare.
  295. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  296. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  297. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  298. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  299. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  300. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  301. principio fit ut in speluncis saxa superna
  302. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  303. manat item nobis e toto corpore sudor,
  304. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  305. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  306. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  307. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  308. sentimus, sentimus item transire per aurum
  309. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  310. denique per dissaepta domorum saxea voces
  311. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  312. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  313. denique qua circum caeli lorica ,
  314. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  315. et tempestate in terra caeloque coorta
  316. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  317. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  318. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  319. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  320. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  321. principio terram sol excoquit et facit are,
  322. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  323. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  324. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  325. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  326. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  327. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  328. at coria et carnem mollit durata calore.
  329. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  330. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  331. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  332. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  333. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  334. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  335. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  336. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  337. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  338. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  339. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  340. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  341. dissimili inter se natura praedita debent
  342. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  343. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  344. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  345. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  346. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  347. scilicet id fieri cogit natura viarum
  348. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  349. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  350. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  351. argentoque foras aliud vitroque meare;
  352. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  353. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  354. scilicet id fieri cogit natura viarum
  355. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  356. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  357. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  358. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  359. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  360. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  361. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  362. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  363. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  364. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  365. in medio locus, extemplo primordia ferri
  366. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  367. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  368. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  369. indupedita suis arte conexa cohaeret
  370. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  371. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  372. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  373. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  374. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  375. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  376. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  377. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  378. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  379. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  380. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  381. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  382. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  383. quod, simul a fronte est anelli rarior
  384. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  385. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  386. a tergo quasi provehat atque propellat.
  387. semper enim circum positus res verberat ;
  388. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  389. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  390. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  391. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  392. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  393. denique res omnes debent in corpore habere
  394. , quandoquidem raro sunt corpore et
  395. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  396. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  397. sollicito motu semper iactatur eoque
  398. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  399. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  400. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  401. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  402. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  403. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  404. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  405. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  406. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  407. aere interposito discordia tanta creatur
  408. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  409. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  410. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  411. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  412. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  413. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  414. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  415. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  416. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  417. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  418. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  419. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  420. lignea materies in quo genere esse videtur.
  421. interutrasque igitur ferri natura locata
  422. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  423. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  424. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  425. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  426. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  427. saxa vides primum sola colescere calce.
  428. glutine materies taurino iungitur una,
  429. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  430. quam laxare queant compages taurea vincla.
  431. vitigeni latices aquai fontibus audent
  432. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  433. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  434. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  435. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  436. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  437. denique res auro non aurum copulat una,
  438. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  439. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  440. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  441. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  442. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  443. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  444. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  445. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  446. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  447. inter se quaedam possint coplata teneri;
  448. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  449. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  450. mortiferam possit cladem conflare coorta
  451. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  452. expediam, primum multarum semina rerum
  453. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  454. et contra quae sint morbo mortique necessest
  455. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  456. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  457. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  458. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  459. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  460. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  461. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  462. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  463. temptari procul a patria qui cumque domoque
  464. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  465. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  466. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  467. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  468. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  469. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  470. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  471. tum color et facies hominum distare videntur
  472. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  473. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  474. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  475. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  476. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  477. partibus ac membris; varius concinnat id .
  478. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  479. commovet atque inimicus serpere coepit,
  480. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  481. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  482. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  483. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  484. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  485. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  486. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  487. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  488. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  489. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  490. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  491. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  492. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  493. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  494. an caelum nobis ultro natura corumptum
  495. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  496. quod nos adventu possit temptare recenti.
  497. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  498. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  499. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  500. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  501. permensus multum camposque natantis,
  502. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  503. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  504. principio caput incensum fervore gerebant
  505. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  506. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  507. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  508. atque animi interpres manabat lingua cruore