De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  2. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  3. cernentes pavida complebant pectora cura,
  4. quid moliretur rerum natura novarum.
  5. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  6. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  7. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  8. et videas caelum summai totius unum
  9. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  10. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  11. quod bene propositum si plane contueare
  12. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  13. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  14. accepit calido febrim fervore coortam
  15. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  16. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  17. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  18. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  19. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  20. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  21. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  22. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  23. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  24. ex infinito satis omnia suppeditare,
  25. unde repente queat tellus concussa moveri
  26. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  27. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  28. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa