De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. percolatur enim virus retroque remanat
  2. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  3. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  4. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  5. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  6. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  7. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  8. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  9. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  10. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  11. cernentes pavida complebant pectora cura,
  12. quid moliretur rerum natura novarum.
  13. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  14. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  15. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  16. et videas caelum summai totius unum
  17. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  18. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  19. quod bene propositum si plane contueare
  20. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  21. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  22. accepit calido febrim fervore coortam
  23. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  24. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  25. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  26. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  27. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  28. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  29. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  30. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  31. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  32. ex infinito satis omnia suppeditare,
  33. unde repente queat tellus concussa moveri
  34. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  35. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  36. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  37. et tempestates pluviae graviore coortu
  38. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  39. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  40. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  41. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  42. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  43. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  44. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  45. nil sint ad summam summai totius omnem.
  46. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  47. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  48. expediam. primum totius subcava montis
  49. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  50. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  51. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  52. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  53. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  54. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  55. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  56. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  57. differt et crassa volvit caligine fumum
  58. extruditque simul mirando pondere saxa;
  59. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  60. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  61. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  62. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  63. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  64. ---
  65. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  66. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  67. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  68. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  69. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  70. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  71. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  72. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  73. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  74. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  75. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  76. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  77. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  78. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  79. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  80. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  81. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  82. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  83. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  84. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  85. cogentes sursus replent coguntque manere.
  86. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  87. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  88. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  89. inter nigra virum percocto saecla colore
  90. exoriens penitus media ab regione diei.
  91. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  92. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  93. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  94. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  95. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  96. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  97. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  98. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  99. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  100. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  101. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  102. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  103. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  104. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  105. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  106. expediam, quali natura praedita constent.
  107. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  108. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  109. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  110. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  111. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  112. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  113. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  114. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  115. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  116. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  117. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  118. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  119. cornices, non cum fumant altaria donis;
  120. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  121. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  122. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  123. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  124. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  125. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  126. manibus ut si sint divis mactata repente.
  127. omnia quae naturali ratione geruntur,
  128. et quibus e fiant causis apparet origo;
  129. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  130. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  131. ducere forte deos manis inferne reamur,
  132. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  133. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  134. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  135. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  136. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  137. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  138. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  139. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  140. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  141. res ad vitai rationem ostendimus ante
  142. propter dissimilem naturam dissimilisque
  143. texturas inter sese primasque figuras.
  144. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  145. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  146. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  147. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  148. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  149. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  150. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  151. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  152. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  153. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  154. floris odore hominem taetro consueta necare.
  155. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  156. multa modis multis multarum semina rerum
  157. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  158. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  159. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  160. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  161. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  162. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  163. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  164. multaque praeterea languentia membra per artus