De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  2. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  3. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  4. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  5. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  6. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  7. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  8. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  9. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  10. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  11. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  12. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  13. in terras itidem manare ex aequore salso;
  14. percolatur enim virus retroque remanat
  15. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  16. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  17. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  18. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  19. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  20. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  21. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  22. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  23. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  24. cernentes pavida complebant pectora cura,
  25. quid moliretur rerum natura novarum.
  26. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  27. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  28. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  29. et videas caelum summai totius unum
  30. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  31. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  32. quod bene propositum si plane contueare
  33. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  34. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  35. accepit calido febrim fervore coortam
  36. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  37. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  38. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  39. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  40. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  41. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  42. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  43. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  44. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  45. ex infinito satis omnia suppeditare,
  46. unde repente queat tellus concussa moveri
  47. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  48. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  49. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  50. et tempestates pluviae graviore coortu
  51. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  52. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  53. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  54. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  55. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  56. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  57. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  58. nil sint ad summam summai totius omnem.
  59. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  60. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  61. expediam. primum totius subcava montis
  62. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  63. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  64. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  65. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  66. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  67. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  68. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  69. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  70. differt et crassa volvit caligine fumum
  71. extruditque simul mirando pondere saxa;
  72. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  73. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  74. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  75. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  76. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  77. ---
  78. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  79. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  80. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  81. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  82. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  83. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  84. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  85. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  86. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  87. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  88. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  89. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  90. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  91. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  92. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  93. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  94. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  95. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  96. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  97. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  98. cogentes sursus replent coguntque manere.
  99. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  100. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  101. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  102. inter nigra virum percocto saecla colore
  103. exoriens penitus media ab regione diei.
  104. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  105. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  106. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  107. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  108. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  109. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  110. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  111. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  112. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  113. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  114. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  115. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  116. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  117. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  118. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  119. expediam, quali natura praedita constent.
  120. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  121. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  122. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  123. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  124. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  125. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  126. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  127. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  128. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  129. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  130. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  131. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  132. cornices, non cum fumant altaria donis;
  133. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  134. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  135. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  136. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  137. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  138. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  139. manibus ut si sint divis mactata repente.
  140. omnia quae naturali ratione geruntur,
  141. et quibus e fiant causis apparet origo;
  142. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  143. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  144. ducere forte deos manis inferne reamur,
  145. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  146. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  147. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  148. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  149. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  150. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  151. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  152. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  153. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  154. res ad vitai rationem ostendimus ante
  155. propter dissimilem naturam dissimilisque
  156. texturas inter sese primasque figuras.
  157. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  158. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  159. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  160. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  161. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  162. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  163. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  164. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  165. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  166. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  167. floris odore hominem taetro consueta necare.
  168. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  169. multa modis multis multarum semina rerum
  170. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  171. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  172. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  173. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  174. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  175. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  176. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  177. multaque praeterea languentia membra per artus
  178. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  179. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  180. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  181. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  182. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  183. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  184. at cum membra domans percepit fervida febris,
  185. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  186. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  187. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  188. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  189. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  190. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  191. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  192. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  193. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  194. quam soleant et quam vitai copia desit,
  195. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  196. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  197. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  198. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  199. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  200. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  201. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  202. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  203. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  204. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  205. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  206. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  207. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  208. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  209. propterea quod magna mali fit copia circum.
  210. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  211. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  212. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  213. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  214. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  215. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  216. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  217. scilicet in terram delabi pondere cogit
  218. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  219. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  220. ---
  221. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  222. arescit quia terra calore et semina si qua
  223. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  224. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  225. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  226. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  227. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  228. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  229. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  230. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  231. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  232. sole putant subter terras fervescere partim,
  233. nox ubi terribili terras caligine texit.
  234. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  235. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  236. non quierit calidum supera de reddere parte,
  237. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  238. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  239. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  240. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  241. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  242. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  243. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  244. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  245. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  246. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  247. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  248. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  249. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  250. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  251. et rare fecit calido miscente vapore,
  252. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  253. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  254. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  255. praeterea solis radiis iactatur aquai
  256. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  257. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  258. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  259. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  260. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  261. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  262. taedaque consimili ratione accensa per undas
  263. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  264. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  265. semina de terraque necessest funditus ipsa
  266. ignis corpora per totum consurgere fontem
  267. et simul exspirare foras exireque in auras,
  268. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  269. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  270. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  271. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  272. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  273. et multis aliis praebet regionibus aequor
  274. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  275. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  276. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  277. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  278. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  279. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  280. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  281. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  282. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  283. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  284. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  285. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  286. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  287. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  288. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  289. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,