De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  2. si tamen interea mirantur qua ratione
  3. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  4. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  5. rursus in antiquas referuntur religionis
  6. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  7. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  8. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  9. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  10. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  11. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  12. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  13. delibata deum per te tibi numina sancta
  14. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  15. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  16. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  17. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  18. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  19. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  20. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  21. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  22. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  23. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  24. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  25. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  26. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  27. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  28. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  29. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  30. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  31. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  32. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  33. quorum operum causas nulla ratione videre
  34. possunt ac fieri divino numine rentur.
  35. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  36. propterea quia concurrunt sublime volantes
  37. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  38. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  39. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  40. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  41. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  42. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  43. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  44. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  45. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  46. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  47. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  48. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  49. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  50. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  51. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  52. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  53. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  54. verberibus venti versant planguntque per auras.
  55. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  56. frontibus adversis possint quam de latere ire
  57. diverso motu radentes corpora tractim,
  58. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  59. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  60. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  61. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  62. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  63. cum subito validi venti conlecta procella
  64. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  65. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  66. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  67. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  68. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  69. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  70. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  71. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  72. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  73. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  74. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  75. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  76. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  77. perscindat nubem perfringens impete recto;
  78. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  79. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  80. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  81. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  82. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  83. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  84. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  85. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  86. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  87. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  88. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  89. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  90. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  91. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  92. turbine ventorum comburens impete magno;
  93. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  94. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  95. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  96. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  97. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  98. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  99. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  100. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  101. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  102. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  103. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  104. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  105. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  106. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  107. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  108. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  109. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  110. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  111. e simili causa, concursu natus eodem.
  112. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  113. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  114. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  115. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  116. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  117. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  118. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  119. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  120. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  121. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  122. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  123. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  124. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  125. extructis aliis alias super impete miro.
  126. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  127. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  128. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  129. nubila portabunt venti transversa per auras,
  130. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  131. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  132. in statione locata sepultis undique ventis;
  133. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  134. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  135. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  136. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  137. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  138. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  139. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  140. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  141. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  142. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  143. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  144. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  145. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  146. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  147. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  148. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  149. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  150. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  151. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  152. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  153. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  154. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  155. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  156. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  157. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  158. Quod superest, quali natura praedita constent
  159. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  160. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  161. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  162. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  163. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  164. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  165. constituit natura minutis mobilibusque
  166. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  167. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  168. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  169. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  170. curat item vasis integris vina repente
  171. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  172. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  173. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  174. mobiliter soluens differt primordia vini.
  175. quod solis vapor aetatem non posse videtur