De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  2. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  3. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  4. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  5. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  6. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  7. quippe videmus enim vestis umore madentis
  8. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  9. at pelage multa et late substrata videmus.
  10. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  11. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  12. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  13. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  14. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  15. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  16. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  17. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  18. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  19. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  20. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  21. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  22. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  23. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  24. in terras itidem manare ex aequore salso;
  25. percolatur enim virus retroque remanat
  26. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  27. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  28. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  29. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  30. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  31. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  32. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  33. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  34. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  35. cernentes pavida complebant pectora cura,
  36. quid moliretur rerum natura novarum.
  37. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  38. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  39. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  40. et videas caelum summai totius unum
  41. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  42. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  43. quod bene propositum si plane contueare
  44. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  45. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  46. accepit calido febrim fervore coortam
  47. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  48. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  49. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  50. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  51. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  52. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  53. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  54. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  55. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  56. ex infinito satis omnia suppeditare,
  57. unde repente queat tellus concussa moveri
  58. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  59. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  60. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  61. et tempestates pluviae graviore coortu
  62. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  63. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  64. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  65. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  66. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  67. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  68. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  69. nil sint ad summam summai totius omnem.
  70. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  71. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  72. expediam. primum totius subcava montis
  73. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  74. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  75. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  76. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  77. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  78. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  79. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  80. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  81. differt et crassa volvit caligine fumum
  82. extruditque simul mirando pondere saxa;
  83. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  84. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  85. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  86. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  87. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  88. ---
  89. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  90. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  91. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  92. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  93. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  94. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  95. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  96. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  97. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  98. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  99. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  100. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  101. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  102. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  103. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  104. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  105. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  106. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  107. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  108. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  109. cogentes sursus replent coguntque manere.
  110. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  111. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  112. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  113. inter nigra virum percocto saecla colore
  114. exoriens penitus media ab regione diei.
  115. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  116. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  117. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  118. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  119. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  120. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  121. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  122. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  123. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  124. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  125. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  126. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  127. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  128. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  129. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  130. expediam, quali natura praedita constent.
  131. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  132. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  133. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  134. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  135. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  136. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  137. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  138. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  139. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  140. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  141. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  142. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  143. cornices, non cum fumant altaria donis;
  144. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  145. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  146. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  147. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  148. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  149. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  150. manibus ut si sint divis mactata repente.
  151. omnia quae naturali ratione geruntur,
  152. et quibus e fiant causis apparet origo;
  153. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  154. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  155. ducere forte deos manis inferne reamur,
  156. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  157. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  158. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  159. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  160. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  161. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  162. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  163. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  164. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  165. res ad vitai rationem ostendimus ante
  166. propter dissimilem naturam dissimilisque
  167. texturas inter sese primasque figuras.
  168. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  169. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  170. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem