De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  2. ---
  3. Principio mare mirantur non reddere maius
  4. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  5. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  6. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  7. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  8. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  9. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  10. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  11. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  12. quippe videmus enim vestis umore madentis
  13. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  14. at pelage multa et late substrata videmus.
  15. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  16. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  17. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  18. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  19. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  20. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  21. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  22. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  23. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  24. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  25. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  26. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  27. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  28. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  29. in terras itidem manare ex aequore salso;
  30. percolatur enim virus retroque remanat
  31. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  32. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  33. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  34. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  35. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  36. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  37. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  38. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  39. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  40. cernentes pavida complebant pectora cura,
  41. quid moliretur rerum natura novarum.
  42. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  43. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  44. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  45. et videas caelum summai totius unum
  46. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  47. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  48. quod bene propositum si plane contueare
  49. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  50. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  51. accepit calido febrim fervore coortam
  52. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  53. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  54. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  55. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  56. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  57. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  58. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  59. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  60. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  61. ex infinito satis omnia suppeditare,
  62. unde repente queat tellus concussa moveri
  63. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  64. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  65. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  66. et tempestates pluviae graviore coortu
  67. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  68. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  69. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  70. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  71. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  72. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  73. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  74. nil sint ad summam summai totius omnem.
  75. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  76. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  77. expediam. primum totius subcava montis
  78. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  79. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  80. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  81. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  82. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  83. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  84. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  85. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  86. differt et crassa volvit caligine fumum
  87. extruditque simul mirando pondere saxa;
  88. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  89. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  90. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  91. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  92. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  93. ---
  94. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  95. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  96. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  97. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  98. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  99. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  100. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  101. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  102. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  103. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  104. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  105. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  106. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  107. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  108. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  109. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  110. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  111. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  112. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  113. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  114. cogentes sursus replent coguntque manere.
  115. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  116. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  117. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  118. inter nigra virum percocto saecla colore
  119. exoriens penitus media ab regione diei.
  120. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  121. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  122. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  123. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  124. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  125. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  126. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  127. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  128. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  129. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  130. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  131. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  132. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  133. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  134. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  135. expediam, quali natura praedita constent.
  136. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  137. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  138. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  139. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  140. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  141. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  142. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  143. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  144. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  145. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  146. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  147. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  148. cornices, non cum fumant altaria donis;
  149. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  150. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  151. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  152. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  153. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  154. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  155. manibus ut si sint divis mactata repente.
  156. omnia quae naturali ratione geruntur,
  157. et quibus e fiant causis apparet origo;
  158. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  159. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  160. ducere forte deos manis inferne reamur,
  161. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  162. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  163. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  164. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  165. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  166. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  167. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  168. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  169. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  170. res ad vitai rationem ostendimus ante
  171. propter dissimilem naturam dissimilisque
  172. texturas inter sese primasque figuras.
  173. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  174. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  175. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  176. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  177. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  178. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  179. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  180. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  181. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  182. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  183. floris odore hominem taetro consueta necare.
  184. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  185. multa modis multis multarum semina rerum
  186. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  187. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  188. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  189. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  190. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  191. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  192. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  193. multaque praeterea languentia membra per artus
  194. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  195. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  196. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  197. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  198. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  199. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  200. at cum membra domans percepit fervida febris,
  201. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  202. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  203. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  204. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  205. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  206. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  207. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  208. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  209. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  210. quam soleant et quam vitai copia desit,
  211. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  212. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  213. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  214. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  215. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  216. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  217. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  218. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  219. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  220. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  221. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  222. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  223. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  224. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  225. propterea quod magna mali fit copia circum.
  226. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  227. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  228. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  229. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  230. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  231. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  232. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  233. scilicet in terram delabi pondere cogit
  234. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  235. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  236. ---
  237. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  238. arescit quia terra calore et semina si qua
  239. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  240. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  241. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  242. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  243. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  244. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  245. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  246. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  247. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  248. sole putant subter terras fervescere partim,
  249. nox ubi terribili terras caligine texit.
  250. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  251. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  252. non quierit calidum supera de reddere parte,
  253. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  254. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  255. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  256. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  257. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  258. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  259. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  260. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  261. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  262. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  263. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  264. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  265. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  266. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  267. et rare fecit calido miscente vapore,
  268. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  269. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  270. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  271. praeterea solis radiis iactatur aquai
  272. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  273. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  274. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  275. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  276. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  277. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  278. taedaque consimili ratione accensa per undas
  279. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  280. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  281. semina de terraque necessest funditus ipsa
  282. ignis corpora per totum consurgere fontem
  283. et simul exspirare foras exireque in auras,
  284. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  285. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  286. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  287. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  288. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  289. et multis aliis praebet regionibus aequor
  290. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  291. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  292. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  293. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  294. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  295. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  296. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  297. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  298. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  299. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  300. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  301. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  302. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  303. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  304. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  305. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  306. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  307. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  308. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  309. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  310. ordine demisso levibus iactarier auris,
  311. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  312. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  313. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  314. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  315. ipsius rei rationem reddere possis,
  316. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  317. quo magis attentas auris animumque reposco.
  318. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  319. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  320. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  321. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  322. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  323. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  324. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  325. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  326. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  327. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  328. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  329. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  330. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  331. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  332. cernere odorari licet et sentire sonare.
  333. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  334. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  335. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  336. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  337. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  338. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  339. principio fit ut in speluncis saxa superna
  340. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  341. manat item nobis e toto corpore sudor,
  342. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  343. diditur in venas cibus omnis, auget alitque