De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  2. exagitata foras erumpitur et simul altam
  3. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  4. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  5. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  6. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  7. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  8. motibus in terris et multae per mare pessum
  9. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  10. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  11. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  12. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  13. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  14. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  15. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  16. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  17. terrai ne dissoluat natura repente,
  18. neu distracta suum late dispandat hiatum
  19. idque suis confusa velit complere ruinis.
  20. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  21. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  22. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  23. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  24. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  25. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  26. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  27. ---
  28. Principio mare mirantur non reddere maius
  29. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  30. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  31. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  32. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  33. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  34. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  35. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  36. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  37. quippe videmus enim vestis umore madentis
  38. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  39. at pelage multa et late substrata videmus.
  40. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  41. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  42. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  43. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  44. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  45. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  46. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  47. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  48. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  49. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  50. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  51. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  52. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  53. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  54. in terras itidem manare ex aequore salso;
  55. percolatur enim virus retroque remanat
  56. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  57. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  58. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  59. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  60. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  61. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  62. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  63. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  64. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  65. cernentes pavida complebant pectora cura,
  66. quid moliretur rerum natura novarum.
  67. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  68. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  69. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  70. et videas caelum summai totius unum
  71. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  72. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  73. quod bene propositum si plane contueare
  74. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  75. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  76. accepit calido febrim fervore coortam
  77. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  78. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  79. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  80. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  81. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  82. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  83. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  84. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  85. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  86. ex infinito satis omnia suppeditare,
  87. unde repente queat tellus concussa moveri
  88. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  89. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  90. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  91. et tempestates pluviae graviore coortu
  92. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  93. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  94. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  95. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  96. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  97. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  98. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  99. nil sint ad summam summai totius omnem.
  100. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  101. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  102. expediam. primum totius subcava montis
  103. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  104. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  105. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  106. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  107. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  108. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  109. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  110. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  111. differt et crassa volvit caligine fumum
  112. extruditque simul mirando pondere saxa;
  113. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  114. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  115. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  116. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  117. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  118. ---
  119. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  120. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  121. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  122. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  123. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  124. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  125. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  126. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  127. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  128. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  129. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  130. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  131. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  132. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  133. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  134. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  135. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  136. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  137. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  138. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  139. cogentes sursus replent coguntque manere.
  140. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  141. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  142. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  143. inter nigra virum percocto saecla colore
  144. exoriens penitus media ab regione diei.
  145. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  146. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  147. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  148. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  149. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  150. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  151. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  152. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  153. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  154. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  155. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  156. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  157. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  158. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  159. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  160. expediam, quali natura praedita constent.
  161. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  162. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  163. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  164. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  165. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  166. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  167. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  168. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  169. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  170. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  171. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  172. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  173. cornices, non cum fumant altaria donis;
  174. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  175. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  176. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  177. in Syria quoque fertur item locus esse videri,