De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. depressosque premunt ad terram propterea quod
  2. ignorantia causarum conferre deorum
  3. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  4. quorum operum causas nulla ratione videre
  5. possunt ac fieri divino numine rentur.
  6. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  7. si tamen interea mirantur qua ratione
  8. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  9. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  10. rursus in antiquas referuntur religionis
  11. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  12. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  13. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  14. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  15. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  16. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  17. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  18. delibata deum per te tibi numina sancta
  19. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  20. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  21. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  22. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  23. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  24. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  25. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  26. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  27. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  28. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  29. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  30. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  31. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  32. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  33. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  34. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  35. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  36. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  37. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  38. quorum operum causas nulla ratione videre
  39. possunt ac fieri divino numine rentur.
  40. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  41. propterea quia concurrunt sublime volantes
  42. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  43. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  44. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  45. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  46. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  47. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  48. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  49. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  50. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  51. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  52. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  53. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  54. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  55. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  56. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  57. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  58. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  59. verberibus venti versant planguntque per auras.
  60. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  61. frontibus adversis possint quam de latere ire
  62. diverso motu radentes corpora tractim,
  63. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  64. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  65. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  66. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  67. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  68. cum subito validi venti conlecta procella
  69. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  70. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  71. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  72. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  73. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  74. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  75. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  76. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  77. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  78. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  79. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  80. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  81. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  82. perscindat nubem perfringens impete recto;
  83. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  84. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  85. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  86. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  87. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  88. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  89. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  90. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  91. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  92. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  93. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  94. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  95. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  96. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  97. turbine ventorum comburens impete magno;
  98. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  99. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  100. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  101. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  102. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  103. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  104. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  105. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  106. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  107. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  108. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  109. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  110. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  111. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  112. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  113. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  114. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  115. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  116. e simili causa, concursu natus eodem.
  117. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  118. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  119. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  120. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  121. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  122. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  123. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  124. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  125. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  126. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  127. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  128. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  129. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  130. extructis aliis alias super impete miro.
  131. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  132. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  133. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  134. nubila portabunt venti transversa per auras,
  135. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  136. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  137. in statione locata sepultis undique ventis;
  138. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  139. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  140. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  141. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  142. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  143. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  144. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  145. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  146. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  147. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  148. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  149. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  150. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  151. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  152. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  153. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  154. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  155. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  156. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  157. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  158. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  159. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  160. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  161. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  162. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  163. Quod superest, quali natura praedita constent
  164. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  165. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  166. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  167. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  168. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  169. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  170. constituit natura minutis mobilibusque
  171. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  172. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  173. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  174. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  175. curat item vasis integris vina repente
  176. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  177. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  178. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  179. mobiliter soluens differt primordia vini.
  180. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  181. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  182. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  183. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  184. fiant ut possint ictu discludere turris,
  185. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  186. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  187. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  188. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  189. expediam neque te in promissis plura morabor.
  190. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  191. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  192. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  193. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  194. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  195. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  196. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  197. adeo tetra nimborum nocte coorta
  198. inpendent atrae formidinis ora superne,
  199. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  200. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  201. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  202. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  203. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  204. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  205. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  206. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  207. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  208. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  209. multa forent multis exempto nubila sole;
  210. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  211. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  212. si non extructis foret alte nubibus aether.
  213. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  214. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  215. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  216. semina habere cavas nubes et multa necessest
  217. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  218. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  219. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  220. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  221. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  222. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  223. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  224. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  225. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  226. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  227. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  228. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  229. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  230. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  231. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  232. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  233. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  234. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  235. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  236. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  237. tantus discidio nubis ventique procella
  238. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  239. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  240. incidit in validam maturo culmine nubem;
  241. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  242. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  243. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  244. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  245. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  246. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  247. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  248. atque alia ex ipso conradens portat
  249. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  250. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  251. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  252. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  253. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  254. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  255. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  256. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  257. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  258. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  259. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  260. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  261. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  262. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  263. nec temere omnino plane vis frigida venti
  264. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  265. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  266. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  267. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  268. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  269. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  270. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  271. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  272. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  273. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  274. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  275. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  276. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  277. non igitur multis offensibus in remorando
  278. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  279. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  280. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  281. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  282. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  283. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  284. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  285. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  286. et validas auget viris et roborat ictum;
  287. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  288. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  289. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  290. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  291. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  292. incolumisque venit per res atque integra transit
  293. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  294. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  295. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  296. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  297. conferve facit, e parvis quia facta minute
  298. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  299. quae facile insinuantur et insinuata repente
  300. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  301. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  302. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  303. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  304. frigore enim desunt ignes ventique calore
  305. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  306. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  307. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  308. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  309. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  310. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  311. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  312. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  313. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  314. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  315. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  316. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  317. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  318. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  319. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  320. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  321. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  322. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  323. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  324. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  325. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  326. indicia occultae divum perquirere mentis,
  327. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  328. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  329. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  330. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  331. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  332. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  333. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  334. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  335. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  336. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  337. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  338. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  339. turbine caelesti subito correptus et igni?
  340. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  341. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  342. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  343. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  344. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  345. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  346. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  347. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  348. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  349. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  350. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  351. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  352. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  353. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  354. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  355. et simul in multas partis qui credere possis
  356. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  357. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  358. at saepest numero factum fierique necessest,
  359. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  360. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  361. postremo cur sancta deum delubra suasque
  362. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  363. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  364. demit imaginibus violento volnere honorem?
  365. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  366. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  367. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  368. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  369. in mare qua missi veniant ratione superne.
  370. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  371. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  372. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  373. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  374. navigia in summum veniant vexata periclum.
  375. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  376. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  377. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  378. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  379. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  380. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  381. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  382. versabundus enim turbo descendit et illam
  383. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  384. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  385. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  386. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  387. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  388. vertex conradens ex semina nubis
  389. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  390. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  391. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  392. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  393. officere in terris, apparet crebrius idem
  394. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  395. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  396. hoc super in caeli spatio coiere repente
  397. asperiora, modis quae possint indupedita
  398. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  399. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  400. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  401. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  402. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  403. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  404. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  405. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  406. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  407. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  408. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  409. hic demum fit uti turba maiore coorta
  410. et condensa queant apparere et simul ipso
  411. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  412. nam loca declarat sursum ventosa patere
  413. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  414. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  415. corpora naturam declarant litore vestis
  416. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  417. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  418. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  419. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  420. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  421. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  422. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  423. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  424. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  425. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  426. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  427. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  428. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  429. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  430. esse infinitam docui, quantaque volarent
  431. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  432. immemorabile per spatium transire solerent.
  433. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  434. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  435. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  436. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  437. et quasi per magni circum spiracula mundi
  438. exitus introitusque elementis redditus extat.
  439. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  440. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  441. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  442. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  443. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  444. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  445. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  446. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  447. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  448. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  449. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  450. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  451. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  452. multa modis multis convenere undique adaucta,
  453. confertae nubes umorem mittere certant
  454. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  455. copia nimborum turba maiore coacta
  456. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  457. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  458. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  459. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  460. cera super calido tabescens multa liquescat.
  461. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  462. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  463. at retinere diu pluviae longumque morari
  464. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  465. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  466. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  467. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  468. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  469. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  470. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  471. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  472. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  473. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  474. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  475. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  476. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  477. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  478. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  479. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  480. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  481. supter item ut supera ventosis undique plenam
  482. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  483. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  484. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  485. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  486. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  487. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  488. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  489. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  490. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  491. concussu late disserpunt inde tremores.
  492. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  493. tecta viam propter non magno pondere tota,
  494. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  495. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  496. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  497. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  498. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  499. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  500. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  501. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  502. collectus parte ex una procumbit et urget
  503. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  504. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  505. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  506. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  507. inclinata minent in eandem prodita partem
  508. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  509. et metuunt magni naturam credere mundi
  510. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  511. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  512. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  513. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  514. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  515. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  516. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  517. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  518. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  519. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  520. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  521. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  522. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  523. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  524. in loca se cava terrai coniecit ibique
  525. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  526. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  527. exagitata foras erumpitur et simul altam
  528. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  529. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  530. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  531. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  532. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  533. motibus in terris et multae per mare pessum
  534. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  535. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  536. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  537. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  538. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  539. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  540. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  541. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  542. terrai ne dissoluat natura repente,
  543. neu distracta suum late dispandat hiatum
  544. idque suis confusa velit complere ruinis.
  545. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  546. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  547. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  548. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  549. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  550. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  551. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  552. ---
  553. Principio mare mirantur non reddere maius
  554. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  555. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  556. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  557. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  558. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  559. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  560. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  561. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  562. quippe videmus enim vestis umore madentis
  563. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  564. at pelage multa et late substrata videmus.
  565. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  566. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  567. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  568. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  569. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  570. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  571. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  572. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  573. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  574. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  575. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  576. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  577. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  578. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  579. in terras itidem manare ex aequore salso;
  580. percolatur enim virus retroque remanat
  581. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  582. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  583. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  584. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  585. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  586. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  587. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  588. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  589. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  590. cernentes pavida complebant pectora cura,
  591. quid moliretur rerum natura novarum.
  592. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  593. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  594. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  595. et videas caelum summai totius unum
  596. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  597. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  598. quod bene propositum si plane contueare
  599. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  600. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  601. accepit calido febrim fervore coortam
  602. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  603. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  604. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  605. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  606. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  607. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  608. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  609. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  610. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  611. ex infinito satis omnia suppeditare,
  612. unde repente queat tellus concussa moveri
  613. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  614. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  615. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  616. et tempestates pluviae graviore coortu
  617. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  618. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  619. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  620. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  621. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  622. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  623. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  624. nil sint ad summam summai totius omnem.
  625. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  626. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  627. expediam. primum totius subcava montis
  628. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  629. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  630. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  631. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  632. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  633. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  634. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  635. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  636. differt et crassa volvit caligine fumum
  637. extruditque simul mirando pondere saxa;
  638. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  639. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  640. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  641. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  642. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  643. ---
  644. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  645. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  646. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  647. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  648. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  649. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  650. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  651. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  652. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  653. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  654. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  655. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  656. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  657. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  658. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  659. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  660. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  661. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  662. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  663. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  664. cogentes sursus replent coguntque manere.
  665. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  666. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  667. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  668. inter nigra virum percocto saecla colore
  669. exoriens penitus media ab regione diei.
  670. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  671. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  672. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  673. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  674. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  675. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  676. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  677. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  678. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  679. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  680. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  681. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  682. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  683. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  684. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  685. expediam, quali natura praedita constent.
  686. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  687. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  688. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  689. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  690. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  691. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  692. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  693. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  694. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  695. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  696. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  697. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  698. cornices, non cum fumant altaria donis;
  699. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  700. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  701. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  702. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  703. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  704. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  705. manibus ut si sint divis mactata repente.
  706. omnia quae naturali ratione geruntur,
  707. et quibus e fiant causis apparet origo;
  708. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  709. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  710. ducere forte deos manis inferne reamur,
  711. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  712. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  713. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  714. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  715. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  716. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  717. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  718. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  719. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  720. res ad vitai rationem ostendimus ante
  721. propter dissimilem naturam dissimilisque