De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. depressosque premunt ad terram propterea quod
  2. ignorantia causarum conferre deorum
  3. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  4. quorum operum causas nulla ratione videre
  5. possunt ac fieri divino numine rentur.
  6. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  7. si tamen interea mirantur qua ratione
  8. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  9. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  10. rursus in antiquas referuntur religionis
  11. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  12. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  13. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  14. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  15. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  16. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  17. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  18. delibata deum per te tibi numina sancta
  19. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  20. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  21. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  22. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  23. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  24. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  25. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  26. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  27. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  28. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  29. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  30. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  31. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  32. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  33. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  34. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  35. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  36. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  37. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  38. quorum operum causas nulla ratione videre
  39. possunt ac fieri divino numine rentur.
  40. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  41. propterea quia concurrunt sublime volantes
  42. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  43. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  44. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  45. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  46. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  47. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  48. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  49. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  50. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  51. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  52. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  53. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  54. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  55. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  56. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  57. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  58. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  59. verberibus venti versant planguntque per auras.
  60. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  61. frontibus adversis possint quam de latere ire
  62. diverso motu radentes corpora tractim,
  63. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  64. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  65. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  66. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  67. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  68. cum subito validi venti conlecta procella
  69. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  70. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  71. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  72. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  73. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  74. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  75. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  76. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  77. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  78. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  79. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  80. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  81. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  82. perscindat nubem perfringens impete recto;
  83. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  84. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  85. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  86. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  87. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  88. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  89. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  90. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  91. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  92. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  93. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  94. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  95. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  96. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  97. turbine ventorum comburens impete magno;
  98. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  99. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  100. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  101. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  102. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  103. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  104. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  105. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  106. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  107. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  108. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  109. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  110. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  111. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  112. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  113. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  114. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  115. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  116. e simili causa, concursu natus eodem.
  117. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  118. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  119. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  120. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  121. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  122. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  123. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  124. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  125. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  126. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  127. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  128. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  129. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  130. extructis aliis alias super impete miro.
  131. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  132. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  133. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  134. nubila portabunt venti transversa per auras,
  135. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  136. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  137. in statione locata sepultis undique ventis;
  138. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  139. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  140. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  141. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  142. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  143. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  144. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  145. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  146. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  147. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  148. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  149. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  150. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  151. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  152. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  153. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  154. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  155. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  156. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  157. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  158. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  159. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  160. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  161. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  162. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  163. Quod superest, quali natura praedita constent
  164. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis