De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  2. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  3. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  4. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  5. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  6. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  7. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  8. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  9. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  10. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  11. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  12. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  13. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  14. in loca se cava terrai coniecit ibique
  15. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  16. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  17. exagitata foras erumpitur et simul altam
  18. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  19. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  20. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  21. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  22. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  23. motibus in terris et multae per mare pessum
  24. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  25. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  26. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  27. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  28. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  29. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  30. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  31. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  32. terrai ne dissoluat natura repente,
  33. neu distracta suum late dispandat hiatum
  34. idque suis confusa velit complere ruinis.
  35. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  36. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  37. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  38. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  39. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  40. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  41. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  42. ---
  43. Principio mare mirantur non reddere maius
  44. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  45. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  46. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  47. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  48. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  49. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  50. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  51. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  52. quippe videmus enim vestis umore madentis
  53. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  54. at pelage multa et late substrata videmus.
  55. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  56. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  57. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  58. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  59. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  60. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  61. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  62. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  63. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  64. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  65. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  66. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  67. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  68. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  69. in terras itidem manare ex aequore salso;
  70. percolatur enim virus retroque remanat
  71. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  72. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  73. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  74. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  75. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  76. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  77. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  78. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  79. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  80. cernentes pavida complebant pectora cura,
  81. quid moliretur rerum natura novarum.
  82. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  83. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  84. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  85. et videas caelum summai totius unum
  86. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  87. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  88. quod bene propositum si plane contueare
  89. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  90. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  91. accepit calido febrim fervore coortam
  92. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  93. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  94. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  95. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  96. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  97. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  98. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  99. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  100. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  101. ex infinito satis omnia suppeditare,
  102. unde repente queat tellus concussa moveri
  103. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  104. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  105. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  106. et tempestates pluviae graviore coortu
  107. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  108. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  109. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  110. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  111. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  112. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  113. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  114. nil sint ad summam summai totius omnem.
  115. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  116. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  117. expediam. primum totius subcava montis
  118. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  119. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  120. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  121. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  122. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  123. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  124. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  125. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  126. differt et crassa volvit caligine fumum
  127. extruditque simul mirando pondere saxa;
  128. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  129. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  130. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  131. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  132. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  133. ---
  134. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  135. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  136. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  137. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  138. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  139. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  140. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  141. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  142. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  143. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  144. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  145. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  146. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  147. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  148. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  149. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  150. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  151. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  152. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  153. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  154. cogentes sursus replent coguntque manere.
  155. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  156. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  157. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  158. inter nigra virum percocto saecla colore
  159. exoriens penitus media ab regione diei.
  160. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  161. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  162. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  163. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  164. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  165. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  166. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  167. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  168. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  169. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  170. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  171. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  172. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  173. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  174. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  175. expediam, quali natura praedita constent.
  176. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  177. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  178. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  179. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  180. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  181. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  182. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  183. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  184. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  185. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  186. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  187. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  188. cornices, non cum fumant altaria donis;
  189. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  190. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  191. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  192. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  193. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  194. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  195. manibus ut si sint divis mactata repente.
  196. omnia quae naturali ratione geruntur,
  197. et quibus e fiant causis apparet origo;
  198. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  199. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  200. ducere forte deos manis inferne reamur,
  201. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  202. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  203. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  204. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  205. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  206. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  207. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  208. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  209. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  210. res ad vitai rationem ostendimus ante
  211. propter dissimilem naturam dissimilisque
  212. texturas inter sese primasque figuras.
  213. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  214. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  215. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  216. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  217. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  218. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  219. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  220. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  221. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  222. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  223. floris odore hominem taetro consueta necare.
  224. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  225. multa modis multis multarum semina rerum
  226. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  227. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  228. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  229. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  230. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  231. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  232. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  233. multaque praeterea languentia membra per artus
  234. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  235. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  236. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  237. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  238. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  239. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  240. at cum membra domans percepit fervida febris,
  241. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  242. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  243. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  244. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  245. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  246. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  247. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  248. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  249. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  250. quam soleant et quam vitai copia desit,
  251. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  252. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  253. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  254. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  255. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  256. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  257. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  258. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  259. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  260. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  261. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  262. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  263. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  264. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  265. propterea quod magna mali fit copia circum.
  266. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  267. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  268. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  269. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  270. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  271. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  272. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  273. scilicet in terram delabi pondere cogit
  274. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  275. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  276. ---
  277. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  278. arescit quia terra calore et semina si qua
  279. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  280. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  281. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  282. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  283. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  284. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  285. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  286. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  287. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  288. sole putant subter terras fervescere partim,
  289. nox ubi terribili terras caligine texit.
  290. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  291. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  292. non quierit calidum supera de reddere parte,
  293. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  294. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  295. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  296. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  297. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  298. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  299. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  300. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  301. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  302. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  303. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  304. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  305. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  306. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  307. et rare fecit calido miscente vapore,
  308. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  309. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  310. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  311. praeterea solis radiis iactatur aquai
  312. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  313. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  314. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  315. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  316. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  317. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  318. taedaque consimili ratione accensa per undas
  319. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  320. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  321. semina de terraque necessest funditus ipsa
  322. ignis corpora per totum consurgere fontem
  323. et simul exspirare foras exireque in auras,
  324. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  325. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  326. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  327. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  328. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  329. et multis aliis praebet regionibus aequor
  330. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  331. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  332. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  333. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  334. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  335. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  336. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  337. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  338. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  339. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  340. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  341. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  342. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  343. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  344. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  345. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  346. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  347. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  348. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  349. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  350. ordine demisso levibus iactarier auris,
  351. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  352. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  353. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  354. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  355. ipsius rei rationem reddere possis,
  356. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  357. quo magis attentas auris animumque reposco.
  358. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  359. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  360. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  361. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  362. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  363. aequoris, exesor moerorum, litora propter;