De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inclinata minent in eandem prodita partem
  2. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  3. et metuunt magni naturam credere mundi
  4. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  5. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  6. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  7. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  8. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  9. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  10. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  11. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  12. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  13. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  14. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  15. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  16. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  17. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  18. in loca se cava terrai coniecit ibique
  19. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  20. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  21. exagitata foras erumpitur et simul altam
  22. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  23. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  24. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  25. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  26. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  27. motibus in terris et multae per mare pessum
  28. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  29. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  30. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  31. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  32. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  33. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  34. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  35. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  36. terrai ne dissoluat natura repente,
  37. neu distracta suum late dispandat hiatum
  38. idque suis confusa velit complere ruinis.
  39. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  40. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  41. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  42. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  43. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  44. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  45. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  46. ---
  47. Principio mare mirantur non reddere maius
  48. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  49. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  50. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  51. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  52. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  53. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  54. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  55. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  56. quippe videmus enim vestis umore madentis
  57. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  58. at pelage multa et late substrata videmus.
  59. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  60. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  61. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  62. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  63. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  64. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  65. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  66. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  67. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  68. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  69. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  70. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  71. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  72. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  73. in terras itidem manare ex aequore salso;
  74. percolatur enim virus retroque remanat
  75. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  76. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  77. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  78. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  79. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  80. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  81. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  82. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  83. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  84. cernentes pavida complebant pectora cura,
  85. quid moliretur rerum natura novarum.
  86. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  87. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  88. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  89. et videas caelum summai totius unum
  90. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  91. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  92. quod bene propositum si plane contueare
  93. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  94. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  95. accepit calido febrim fervore coortam
  96. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  97. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  98. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  99. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  100. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  101. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  102. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  103. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  104. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  105. ex infinito satis omnia suppeditare,
  106. unde repente queat tellus concussa moveri
  107. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  108. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  109. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  110. et tempestates pluviae graviore coortu
  111. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  112. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  113. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  114. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  115. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  116. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  117. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  118. nil sint ad summam summai totius omnem.
  119. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  120. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  121. expediam. primum totius subcava montis
  122. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  123. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  124. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  125. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  126. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  127. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  128. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  129. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  130. differt et crassa volvit caligine fumum
  131. extruditque simul mirando pondere saxa;
  132. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  133. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  134. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  135. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  136. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  137. ---
  138. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  139. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  140. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  141. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  142. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  143. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  144. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  145. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  146. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  147. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  148. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  149. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  150. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  151. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  152. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  153. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  154. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  155. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  156. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  157. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  158. cogentes sursus replent coguntque manere.
  159. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  160. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  161. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  162. inter nigra virum percocto saecla colore
  163. exoriens penitus media ab regione diei.
  164. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  165. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  166. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  167. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  168. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  169. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  170. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  171. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  172. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  173. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  174. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  175. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  176. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  177. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  178. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  179. expediam, quali natura praedita constent.
  180. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  181. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  182. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  183. remigii oblitae pennarum vela remittunt