De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. collectus parte ex una procumbit et urget
  2. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  3. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  4. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  5. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  6. inclinata minent in eandem prodita partem
  7. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  8. et metuunt magni naturam credere mundi
  9. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  10. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  11. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  12. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  13. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  14. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  15. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  16. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  17. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  18. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  19. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  20. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  21. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  22. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  23. in loca se cava terrai coniecit ibique
  24. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  25. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  26. exagitata foras erumpitur et simul altam
  27. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  28. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  29. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  30. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  31. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  32. motibus in terris et multae per mare pessum
  33. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  34. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  35. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  36. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  37. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  38. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  39. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  40. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  41. terrai ne dissoluat natura repente,
  42. neu distracta suum late dispandat hiatum
  43. idque suis confusa velit complere ruinis.
  44. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  45. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  46. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  47. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  48. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  49. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  50. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  51. ---
  52. Principio mare mirantur non reddere maius
  53. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  54. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  55. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  56. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  57. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  58. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  59. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  60. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  61. quippe videmus enim vestis umore madentis
  62. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  63. at pelage multa et late substrata videmus.
  64. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  65. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  66. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  67. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  68. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  69. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  70. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  71. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  72. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  73. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  74. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  75. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  76. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  77. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  78. in terras itidem manare ex aequore salso;
  79. percolatur enim virus retroque remanat
  80. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  81. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  82. qua via secta semel liquido pede detulit undas.