De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tecta viam propter non magno pondere tota,
  2. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  3. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  4. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  5. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  6. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  7. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  8. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  9. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  10. collectus parte ex una procumbit et urget
  11. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  12. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  13. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  14. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  15. inclinata minent in eandem prodita partem
  16. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  17. et metuunt magni naturam credere mundi
  18. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  19. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  20. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  21. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  22. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  23. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  24. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  25. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  26. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  27. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  28. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  29. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  30. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  31. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  32. in loca se cava terrai coniecit ibique
  33. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  34. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  35. exagitata foras erumpitur et simul altam
  36. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  37. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  38. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  39. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  40. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  41. motibus in terris et multae per mare pessum
  42. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  43. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  44. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  45. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  46. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  47. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  48. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  49. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  50. terrai ne dissoluat natura repente,
  51. neu distracta suum late dispandat hiatum
  52. idque suis confusa velit complere ruinis.
  53. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  54. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  55. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  56. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  57. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  58. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  59. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  60. ---
  61. Principio mare mirantur non reddere maius
  62. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  63. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  64. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  65. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  66. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  67. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  68. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  69. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  70. quippe videmus enim vestis umore madentis
  71. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  72. at pelage multa et late substrata videmus.
  73. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  74. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  75. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  76. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  77. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  78. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  79. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  80. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  81. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  82. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  83. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  84. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  85. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  86. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  87. in terras itidem manare ex aequore salso;
  88. percolatur enim virus retroque remanat
  89. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  90. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  91. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  92. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  93. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  94. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  95. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  96. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  97. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  98. cernentes pavida complebant pectora cura,
  99. quid moliretur rerum natura novarum.
  100. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  101. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  102. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  103. et videas caelum summai totius unum
  104. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  105. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  106. quod bene propositum si plane contueare
  107. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  108. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  109. accepit calido febrim fervore coortam
  110. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  111. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  112. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  113. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  114. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  115. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  116. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  117. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  118. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  119. ex infinito satis omnia suppeditare,
  120. unde repente queat tellus concussa moveri
  121. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  122. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  123. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  124. et tempestates pluviae graviore coortu
  125. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  126. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  127. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  128. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  129. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  130. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  131. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  132. nil sint ad summam summai totius omnem.
  133. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  134. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  135. expediam. primum totius subcava montis
  136. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  137. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  138. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  139. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  140. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  141. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  142. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  143. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  144. differt et crassa volvit caligine fumum
  145. extruditque simul mirando pondere saxa;
  146. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  147. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  148. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  149. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  150. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  151. ---
  152. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  153. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  154. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  155. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  156. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  157. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  158. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  159. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  160. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  161. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  162. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  163. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  164. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  165. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  166. Nilus in aestatem crescit campisque redundat