De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  2. tecta viam propter non magno pondere tota,
  3. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  4. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  5. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  6. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  7. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  8. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  9. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  10. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  11. collectus parte ex una procumbit et urget
  12. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  13. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  14. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  15. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  16. inclinata minent in eandem prodita partem
  17. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  18. et metuunt magni naturam credere mundi
  19. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  20. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  21. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  22. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  23. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  24. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  25. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  26. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  27. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  28. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  29. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  30. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  31. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  32. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  33. in loca se cava terrai coniecit ibique
  34. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  35. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  36. exagitata foras erumpitur et simul altam
  37. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  38. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  39. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  40. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  41. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  42. motibus in terris et multae per mare pessum
  43. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  44. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  45. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  46. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  47. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  48. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  49. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  50. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  51. terrai ne dissoluat natura repente,
  52. neu distracta suum late dispandat hiatum
  53. idque suis confusa velit complere ruinis.
  54. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  55. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  56. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  57. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  58. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  59. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  60. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  61. ---
  62. Principio mare mirantur non reddere maius
  63. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  64. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  65. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  66. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  67. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  68. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  69. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  70. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  71. quippe videmus enim vestis umore madentis
  72. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  73. at pelage multa et late substrata videmus.
  74. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  75. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  76. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  77. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  78. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  79. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  80. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  81. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  82. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  83. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  84. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  85. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  86. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  87. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  88. in terras itidem manare ex aequore salso;
  89. percolatur enim virus retroque remanat
  90. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  91. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  92. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  93. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  94. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  95. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  96. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  97. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  98. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  99. cernentes pavida complebant pectora cura,
  100. quid moliretur rerum natura novarum.
  101. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  102. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  103. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  104. et videas caelum summai totius unum
  105. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  106. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  107. quod bene propositum si plane contueare
  108. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  109. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  110. accepit calido febrim fervore coortam
  111. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  112. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  113. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  114. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  115. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  116. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  117. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  118. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  119. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  120. ex infinito satis omnia suppeditare,
  121. unde repente queat tellus concussa moveri
  122. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  123. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  124. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  125. et tempestates pluviae graviore coortu
  126. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  127. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  128. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  129. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  130. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  131. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  132. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  133. nil sint ad summam summai totius omnem.
  134. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  135. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  136. expediam. primum totius subcava montis
  137. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  138. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  139. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  140. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  141. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  142. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  143. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  144. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  145. differt et crassa volvit caligine fumum
  146. extruditque simul mirando pondere saxa;
  147. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  148. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  149. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  150. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  151. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  152. ---
  153. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  154. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  155. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  156. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  157. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  158. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  159. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  160. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  161. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  162. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  163. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  164. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  165. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  166. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  167. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  168. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  169. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  170. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  171. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  172. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  173. cogentes sursus replent coguntque manere.
  174. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  175. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  176. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  177. inter nigra virum percocto saecla colore
  178. exoriens penitus media ab regione diei.
  179. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  180. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  181. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  182. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  183. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  184. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  185. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  186. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  187. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  188. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  189. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  190. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  191. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  192. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  193. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  194. expediam, quali natura praedita constent.
  195. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  196. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  197. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  198. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  199. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  200. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  201. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  202. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  203. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  204. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  205. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  206. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  207. cornices, non cum fumant altaria donis;
  208. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  209. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  210. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  211. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  212. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  213. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  214. manibus ut si sint divis mactata repente.
  215. omnia quae naturali ratione geruntur,
  216. et quibus e fiant causis apparet origo;
  217. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  218. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  219. ducere forte deos manis inferne reamur,
  220. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  221. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  222. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  223. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  224. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  225. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  226. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  227. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  228. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  229. res ad vitai rationem ostendimus ante
  230. propter dissimilem naturam dissimilisque
  231. texturas inter sese primasque figuras.
  232. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  233. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  234. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  235. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  236. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  237. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  238. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  239. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  240. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  241. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  242. floris odore hominem taetro consueta necare.
  243. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  244. multa modis multis multarum semina rerum
  245. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  246. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  247. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  248. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  249. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  250. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  251. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  252. multaque praeterea languentia membra per artus
  253. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  254. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  255. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  256. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  257. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  258. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  259. at cum membra domans percepit fervida febris,
  260. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  261. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  262. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  263. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  264. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  265. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  266. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  267. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  268. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  269. quam soleant et quam vitai copia desit,
  270. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  271. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  272. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  273. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  274. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  275. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  276. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  277. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  278. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  279. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  280. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  281. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  282. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  283. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  284. propterea quod magna mali fit copia circum.
  285. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  286. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  287. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  288. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  289. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  290. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  291. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  292. scilicet in terram delabi pondere cogit
  293. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  294. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  295. ---
  296. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  297. arescit quia terra calore et semina si qua
  298. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  299. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  300. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  301. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  302. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  303. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  304. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  305. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  306. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  307. sole putant subter terras fervescere partim,
  308. nox ubi terribili terras caligine texit.
  309. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  310. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  311. non quierit calidum supera de reddere parte,
  312. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  313. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  314. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  315. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  316. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  317. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  318. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  319. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  320. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  321. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  322. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  323. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  324. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  325. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  326. et rare fecit calido miscente vapore,
  327. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  328. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  329. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  330. praeterea solis radiis iactatur aquai
  331. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  332. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  333. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  334. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  335. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  336. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  337. taedaque consimili ratione accensa per undas
  338. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  339. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  340. semina de terraque necessest funditus ipsa
  341. ignis corpora per totum consurgere fontem
  342. et simul exspirare foras exireque in auras,
  343. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  344. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  345. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  346. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  347. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  348. et multis aliis praebet regionibus aequor
  349. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  350. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  351. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  352. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  353. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  354. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  355. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  356. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  357. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  358. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  359. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  360. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  361. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  362. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  363. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  364. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  365. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  366. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  367. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  368. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  369. ordine demisso levibus iactarier auris,
  370. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  371. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  372. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  373. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  374. ipsius rei rationem reddere possis,
  375. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  376. quo magis attentas auris animumque reposco.
  377. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  378. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  379. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  380. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  381. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  382. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  383. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  384. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  385. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  386. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  387. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  388. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  389. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  390. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  391. cernere odorari licet et sentire sonare.
  392. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  393. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  394. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  395. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  396. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  397. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  398. principio fit ut in speluncis saxa superna
  399. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  400. manat item nobis e toto corpore sudor,
  401. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  402. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  403. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  404. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  405. sentimus, sentimus item transire per aurum
  406. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  407. denique per dissaepta domorum saxea voces
  408. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  409. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  410. denique qua circum caeli lorica ,
  411. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  412. et tempestate in terra caeloque coorta
  413. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  414. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  415. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  416. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  417. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  418. principio terram sol excoquit et facit are,
  419. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  420. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  421. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  422. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  423. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  424. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  425. at coria et carnem mollit durata calore.
  426. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  427. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  428. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  429. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  430. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  431. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  432. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  433. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  434. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  435. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  436. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  437. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  438. dissimili inter se natura praedita debent
  439. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  440. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  441. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  442. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  443. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  444. scilicet id fieri cogit natura viarum
  445. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  446. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  447. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  448. argentoque foras aliud vitroque meare;
  449. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  450. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  451. scilicet id fieri cogit natura viarum
  452. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  453. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  454. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  455. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  456. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  457. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  458. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  459. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  460. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  461. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  462. in medio locus, extemplo primordia ferri
  463. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  464. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  465. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  466. indupedita suis arte conexa cohaeret
  467. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  468. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  469. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  470. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  471. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  472. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  473. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  474. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  475. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  476. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  477. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  478. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  479. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  480. quod, simul a fronte est anelli rarior
  481. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  482. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  483. a tergo quasi provehat atque propellat.
  484. semper enim circum positus res verberat ;
  485. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  486. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  487. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  488. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  489. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  490. denique res omnes debent in corpore habere
  491. , quandoquidem raro sunt corpore et
  492. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  493. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  494. sollicito motu semper iactatur eoque
  495. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  496. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  497. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  498. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  499. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  500. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  501. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  502. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  503. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  504. aere interposito discordia tanta creatur
  505. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  506. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  507. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  508. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  509. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  510. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  511. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  512. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  513. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  514. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  515. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  516. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  517. lignea materies in quo genere esse videtur.
  518. interutrasque igitur ferri natura locata
  519. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  520. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  521. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  522. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  523. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  524. saxa vides primum sola colescere calce.
  525. glutine materies taurino iungitur una,
  526. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  527. quam laxare queant compages taurea vincla.
  528. vitigeni latices aquai fontibus audent
  529. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  530. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  531. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  532. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  533. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  534. denique res auro non aurum copulat una,
  535. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  536. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  537. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  538. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  539. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  540. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  541. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  542. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  543. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  544. inter se quaedam possint coplata teneri;
  545. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  546. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  547. mortiferam possit cladem conflare coorta
  548. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  549. expediam, primum multarum semina rerum
  550. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  551. et contra quae sint morbo mortique necessest
  552. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  553. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  554. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  555. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  556. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  557. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  558. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  559. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  560. temptari procul a patria qui cumque domoque
  561. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  562. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  563. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  564. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  565. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  566. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  567. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  568. tum color et facies hominum distare videntur
  569. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  570. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  571. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  572. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  573. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  574. partibus ac membris; varius concinnat id .
  575. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  576. commovet atque inimicus serpere coepit,
  577. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  578. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  579. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  580. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  581. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  582. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  583. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  584. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  585. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  586. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  587. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  588. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  589. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  590. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  591. an caelum nobis ultro natura corumptum
  592. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  593. quod nos adventu possit temptare recenti.
  594. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  595. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  596. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  597. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  598. permensus multum camposque natantis,
  599. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  600. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  601. principio caput incensum fervore gerebant
  602. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  603. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  604. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  605. atque animi interpres manabat lingua cruore
  606. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  607. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  608. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  609. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  610. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  611. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  612. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  613. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  614. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  615. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  616. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  617. corripere adsidue nervos et membra coactans
  618. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  619. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  620. corporis in summo summam fervescere partem,
  621. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  622. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  623. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  624. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  625. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  626. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  627. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  628. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  629. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  630. multi praecipites nymphis putealibus alte
  631. inciderunt ipso venientes ore patente:
  632. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  633. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  634. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  635. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  636. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  637. lumina versarent oculorum expertia somno.
  638. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  639. perturbata animi mens in maerore metuque,
  640. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  641. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  642. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  643. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  644. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  645. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  646. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  647. a pedibusque minutatim succedere frigus
  648. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  649. conpressae nares, nasi primoris acumen
  650. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  651. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  652. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  653. octavoque fere candenti lumine solis
  654. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  655. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  656. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  657. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  658. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  659. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  660. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  661. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  662. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  663. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  664. et graviter partim metuentes limina leti
  665. vivebant ferro privati parte virili,
  666. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  667. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  668. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  669. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  670. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  671. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  672. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  673. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  674. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  675. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  676. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  677. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  678. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  679. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  680. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  681. incomitata rapi certabant funera vasta
  682. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  683. nam quod ali dederat vitalis auras
  684. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  685. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  686. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  687. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  688. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  689. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  690. funera respectans animam amittebat ibidem.
  691. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  692. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  693. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  694. idque vel in primis cumulabat funere funus
  695. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  696. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  697. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  698. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  699. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  700. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  701. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  702. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  703. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  704. et robustus item curvi moderator aratri
  705. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  706. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  707. exanimis pueris super exanimata parentum
  708. corpora non numquam posses retroque videre
  709. matribus et patribus natos super edere vitam.
  710. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  711. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  712. copia conveniens ex omni morbida parte.
  713. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  714. confertos ita acervatim mors accumulabat.
  715. multa siti prostrata viam per proque voluta
  716. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  717. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  718. multaque per populi passim loca prompta viasque
  719. languida semanimo cum corpore membra videres
  720. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  721. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  722. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  723. omnia denique sancta deum delubra replerat
  724. corporibus mors exanimis onerataque passim
  725. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  726. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  727. nec iam religio divom nec numina magni
  728. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
  729. nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
  730. quo prius hic populus semper consuerat humari;
  731. perturbatus enim totus trepidabat et unus
  732. quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
  733. multaque res subita et paupertas horrida suasit;
  734. namque suos consanguineos aliena rogorum
  735. insuper extructa ingenti clamore locabant
  736. subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
  737. rixantes, potius quam corpora desererentur,
  738. inque aliis alium populum sepelire suorum
  739. certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
  740. inde bonam partem in lectum maerore dabantur;
  741. nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
  742. nec mors nec luctus temptaret tempore tali.