De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  2. concussu late disserpunt inde tremores.
  3. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  4. tecta viam propter non magno pondere tota,
  5. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  6. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  7. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  8. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  9. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  10. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  11. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  12. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  13. collectus parte ex una procumbit et urget
  14. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  15. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  16. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  17. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  18. inclinata minent in eandem prodita partem
  19. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  20. et metuunt magni naturam credere mundi
  21. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  22. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  23. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  24. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  25. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  26. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  27. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  28. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  29. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  30. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  31. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  32. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  33. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  34. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  35. in loca se cava terrai coniecit ibique
  36. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  37. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  38. exagitata foras erumpitur et simul altam
  39. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  40. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  41. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  42. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  43. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  44. motibus in terris et multae per mare pessum
  45. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  46. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  47. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  48. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  49. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  50. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  51. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  52. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  53. terrai ne dissoluat natura repente,
  54. neu distracta suum late dispandat hiatum
  55. idque suis confusa velit complere ruinis.
  56. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  57. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  58. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  59. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  60. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  61. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  62. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  63. ---
  64. Principio mare mirantur non reddere maius
  65. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  66. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  67. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  68. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  69. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  70. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  71. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  72. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  73. quippe videmus enim vestis umore madentis
  74. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  75. at pelage multa et late substrata videmus.
  76. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  77. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  78. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  79. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  80. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  81. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  82. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  83. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  84. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  85. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  86. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  87. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  88. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  89. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  90. in terras itidem manare ex aequore salso;
  91. percolatur enim virus retroque remanat
  92. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  93. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  94. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  95. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  96. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  97. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  98. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  99. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  100. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  101. cernentes pavida complebant pectora cura,
  102. quid moliretur rerum natura novarum.
  103. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  104. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  105. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  106. et videas caelum summai totius unum
  107. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  108. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  109. quod bene propositum si plane contueare
  110. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  111. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  112. accepit calido febrim fervore coortam
  113. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  114. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  115. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  116. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  117. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  118. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  119. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  120. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  121. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  122. ex infinito satis omnia suppeditare,
  123. unde repente queat tellus concussa moveri
  124. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  125. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  126. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  127. et tempestates pluviae graviore coortu
  128. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  129. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  130. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  131. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  132. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  133. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  134. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  135. nil sint ad summam summai totius omnem.
  136. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  137. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  138. expediam. primum totius subcava montis
  139. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  140. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  141. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  142. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  143. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  144. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  145. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  146. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  147. differt et crassa volvit caligine fumum
  148. extruditque simul mirando pondere saxa;
  149. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  150. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  151. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  152. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  153. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  154. ---
  155. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  156. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  157. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  158. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  159. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  160. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  161. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  162. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  163. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  164. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  165. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  166. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  167. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  168. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  169. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  170. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  171. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  172. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  173. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  174. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  175. cogentes sursus replent coguntque manere.
  176. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  177. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  178. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  179. inter nigra virum percocto saecla colore
  180. exoriens penitus media ab regione diei.
  181. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  182. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  183. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  184. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  185. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  186. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  187. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  188. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  189. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  190. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  191. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  192. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  193. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  194. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  195. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  196. expediam, quali natura praedita constent.
  197. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  198. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  199. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  200. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  201. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  202. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  203. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  204. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  205. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  206. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  207. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  208. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  209. cornices, non cum fumant altaria donis;
  210. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  211. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  212. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  213. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  214. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  215. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  216. manibus ut si sint divis mactata repente.
  217. omnia quae naturali ratione geruntur,
  218. et quibus e fiant causis apparet origo;
  219. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  220. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  221. ducere forte deos manis inferne reamur,
  222. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  223. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  224. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  225. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  226. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  227. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  228. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  229. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  230. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  231. res ad vitai rationem ostendimus ante
  232. propter dissimilem naturam dissimilisque
  233. texturas inter sese primasque figuras.
  234. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  235. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  236. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  237. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  238. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  239. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  240. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  241. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  242. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  243. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  244. floris odore hominem taetro consueta necare.
  245. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  246. multa modis multis multarum semina rerum
  247. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  248. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  249. nidore offendit nares, consopit ibidem,