De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  2. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  3. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  4. concussu late disserpunt inde tremores.
  5. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  6. tecta viam propter non magno pondere tota,
  7. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  8. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  9. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  10. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  11. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  12. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  13. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  14. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  15. collectus parte ex una procumbit et urget
  16. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  17. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  18. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  19. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  20. inclinata minent in eandem prodita partem
  21. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  22. et metuunt magni naturam credere mundi
  23. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  24. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  25. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  26. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  27. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  28. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  29. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  30. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  31. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  32. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  33. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  34. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  35. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  36. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  37. in loca se cava terrai coniecit ibique
  38. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  39. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  40. exagitata foras erumpitur et simul altam
  41. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  42. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  43. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  44. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  45. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  46. motibus in terris et multae per mare pessum
  47. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  48. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  49. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  50. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  51. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  52. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  53. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  54. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  55. terrai ne dissoluat natura repente,
  56. neu distracta suum late dispandat hiatum
  57. idque suis confusa velit complere ruinis.
  58. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  59. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  60. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  61. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  62. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  63. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  64. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  65. ---
  66. Principio mare mirantur non reddere maius
  67. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  68. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  69. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  70. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  71. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  72. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  73. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  74. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  75. quippe videmus enim vestis umore madentis
  76. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  77. at pelage multa et late substrata videmus.
  78. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  79. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  80. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  81. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  82. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  83. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  84. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  85. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  86. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  87. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  88. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  89. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  90. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  91. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  92. in terras itidem manare ex aequore salso;
  93. percolatur enim virus retroque remanat
  94. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  95. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  96. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  97. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  98. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  99. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  100. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  101. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  102. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  103. cernentes pavida complebant pectora cura,
  104. quid moliretur rerum natura novarum.
  105. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  106. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  107. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  108. et videas caelum summai totius unum
  109. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  110. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  111. quod bene propositum si plane contueare
  112. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  113. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  114. accepit calido febrim fervore coortam
  115. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  116. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  117. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  118. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  119. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  120. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  121. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  122. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  123. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  124. ex infinito satis omnia suppeditare,
  125. unde repente queat tellus concussa moveri
  126. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  127. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  128. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  129. et tempestates pluviae graviore coortu
  130. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  131. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  132. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  133. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  134. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  135. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  136. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  137. nil sint ad summam summai totius omnem.
  138. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  139. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  140. expediam. primum totius subcava montis
  141. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  142. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  143. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  144. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  145. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  146. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  147. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  148. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  149. differt et crassa volvit caligine fumum
  150. extruditque simul mirando pondere saxa;
  151. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  152. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  153. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  154. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  155. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  156. ---
  157. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  158. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  159. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  160. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  161. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.