De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. supter item ut supera ventosis undique plenam
  2. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  3. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  4. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  5. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  6. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  7. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  8. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  9. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  10. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  11. concussu late disserpunt inde tremores.
  12. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  13. tecta viam propter non magno pondere tota,
  14. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  15. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  16. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  17. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  18. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  19. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  20. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  21. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  22. collectus parte ex una procumbit et urget
  23. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  24. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  25. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  26. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  27. inclinata minent in eandem prodita partem
  28. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  29. et metuunt magni naturam credere mundi
  30. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  31. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  32. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  33. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  34. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  35. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  36. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  37. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  38. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  39. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  40. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  41. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  42. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  43. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  44. in loca se cava terrai coniecit ibique
  45. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  46. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  47. exagitata foras erumpitur et simul altam
  48. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  49. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  50. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  51. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  52. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  53. motibus in terris et multae per mare pessum
  54. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  55. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  56. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  57. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  58. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  59. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  60. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  61. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  62. terrai ne dissoluat natura repente,
  63. neu distracta suum late dispandat hiatum
  64. idque suis confusa velit complere ruinis.
  65. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  66. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  67. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  68. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  69. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  70. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  71. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  72. ---
  73. Principio mare mirantur non reddere maius
  74. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  75. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  76. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  77. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  78. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  79. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  80. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  81. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  82. quippe videmus enim vestis umore madentis
  83. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  84. at pelage multa et late substrata videmus.
  85. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  86. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  87. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  88. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  89. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  90. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  91. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  92. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  93. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  94. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  95. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  96. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  97. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  98. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  99. in terras itidem manare ex aequore salso;
  100. percolatur enim virus retroque remanat
  101. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  102. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  103. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  104. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  105. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  106. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  107. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  108. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  109. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  110. cernentes pavida complebant pectora cura,
  111. quid moliretur rerum natura novarum.
  112. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  113. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  114. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  115. et videas caelum summai totius unum
  116. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  117. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  118. quod bene propositum si plane contueare
  119. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  120. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  121. accepit calido febrim fervore coortam
  122. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  123. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  124. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  125. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  126. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  127. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  128. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  129. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  130. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  131. ex infinito satis omnia suppeditare,
  132. unde repente queat tellus concussa moveri
  133. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  134. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  135. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  136. et tempestates pluviae graviore coortu
  137. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  138. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  139. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  140. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  141. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  142. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  143. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  144. nil sint ad summam summai totius omnem.
  145. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  146. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  147. expediam. primum totius subcava montis
  148. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  149. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  150. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  151. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  152. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  153. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  154. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  155. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  156. differt et crassa volvit caligine fumum
  157. extruditque simul mirando pondere saxa;
  158. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  159. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  160. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  161. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  162. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  163. ---
  164. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  165. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  166. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  167. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  168. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  169. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  170. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  171. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  172. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  173. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  174. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  175. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  176. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  177. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  178. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  179. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  180. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  181. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  182. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  183. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  184. cogentes sursus replent coguntque manere.
  185. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  186. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  187. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  188. inter nigra virum percocto saecla colore
  189. exoriens penitus media ab regione diei.
  190. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  191. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  192. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  193. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  194. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  195. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  196. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  197. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  198. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  199. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  200. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  201. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  202. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  203. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  204. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  205. expediam, quali natura praedita constent.
  206. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  207. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  208. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  209. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  210. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  211. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  212. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  213. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  214. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  215. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  216. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  217. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  218. cornices, non cum fumant altaria donis;
  219. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  220. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  221. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  222. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  223. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  224. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  225. manibus ut si sint divis mactata repente.
  226. omnia quae naturali ratione geruntur,
  227. et quibus e fiant causis apparet origo;
  228. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  229. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  230. ducere forte deos manis inferne reamur,
  231. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  232. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  233. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  234. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  235. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  236. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  237. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  238. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  239. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  240. res ad vitai rationem ostendimus ante
  241. propter dissimilem naturam dissimilisque
  242. texturas inter sese primasque figuras.
  243. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  244. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  245. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  246. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  247. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  248. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  249. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  250. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  251. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  252. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  253. floris odore hominem taetro consueta necare.
  254. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  255. multa modis multis multarum semina rerum
  256. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  257. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  258. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  259. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  260. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  261. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  262. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  263. multaque praeterea languentia membra per artus
  264. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  265. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  266. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  267. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  268. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  269. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  270. at cum membra domans percepit fervida febris,
  271. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  272. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  273. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  274. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  275. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  276. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  277. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  278. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  279. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  280. quam soleant et quam vitai copia desit,
  281. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  282. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  283. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  284. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  285. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  286. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  287. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  288. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  289. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  290. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  291. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  292. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;