De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  2. supter item ut supera ventosis undique plenam
  3. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  4. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  5. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  6. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  7. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  8. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  9. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  10. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  11. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  12. concussu late disserpunt inde tremores.
  13. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  14. tecta viam propter non magno pondere tota,
  15. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  16. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  17. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  18. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  19. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  20. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  21. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  22. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  23. collectus parte ex una procumbit et urget
  24. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  25. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  26. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  27. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  28. inclinata minent in eandem prodita partem
  29. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  30. et metuunt magni naturam credere mundi
  31. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  32. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  33. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  34. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  35. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  36. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  37. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  38. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  39. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  40. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  41. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  42. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  43. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  44. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  45. in loca se cava terrai coniecit ibique
  46. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  47. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  48. exagitata foras erumpitur et simul altam
  49. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  50. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  51. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  52. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  53. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  54. motibus in terris et multae per mare pessum
  55. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  56. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  57. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  58. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  59. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  60. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  61. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  62. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  63. terrai ne dissoluat natura repente,
  64. neu distracta suum late dispandat hiatum
  65. idque suis confusa velit complere ruinis.
  66. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  67. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  68. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  69. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  70. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  71. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  72. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  73. ---
  74. Principio mare mirantur non reddere maius
  75. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  76. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  77. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  78. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  79. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  80. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  81. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  82. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  83. quippe videmus enim vestis umore madentis
  84. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  85. at pelage multa et late substrata videmus.
  86. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  87. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  88. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  89. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  90. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  91. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  92. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  93. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  94. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  95. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  96. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  97. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  98. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  99. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  100. in terras itidem manare ex aequore salso;
  101. percolatur enim virus retroque remanat
  102. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  103. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  104. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  105. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  106. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  107. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  108. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  109. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  110. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  111. cernentes pavida complebant pectora cura,
  112. quid moliretur rerum natura novarum.
  113. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  114. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  115. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  116. et videas caelum summai totius unum
  117. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  118. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  119. quod bene propositum si plane contueare
  120. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  121. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  122. accepit calido febrim fervore coortam
  123. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  124. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  125. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  126. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  127. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  128. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  129. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  130. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  131. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  132. ex infinito satis omnia suppeditare,
  133. unde repente queat tellus concussa moveri
  134. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  135. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  136. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  137. et tempestates pluviae graviore coortu
  138. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  139. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  140. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  141. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  142. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  143. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  144. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  145. nil sint ad summam summai totius omnem.
  146. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  147. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  148. expediam. primum totius subcava montis
  149. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  150. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  151. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  152. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  153. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  154. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  155. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  156. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  157. differt et crassa volvit caligine fumum
  158. extruditque simul mirando pondere saxa;
  159. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  160. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  161. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  162. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  163. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  164. ---
  165. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  166. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  167. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  168. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  169. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  170. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  171. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  172. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  173. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  174. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  175. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  176. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  177. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  178. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  179. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  180. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  181. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  182. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  183. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  184. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  185. cogentes sursus replent coguntque manere.
  186. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  187. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  188. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  189. inter nigra virum percocto saecla colore
  190. exoriens penitus media ab regione diei.
  191. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  192. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  193. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  194. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  195. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  196. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  197. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  198. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  199. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  200. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  201. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  202. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  203. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  204. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  205. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  206. expediam, quali natura praedita constent.
  207. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  208. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  209. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  210. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  211. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  212. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  213. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  214. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  215. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  216. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  217. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  218. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  219. cornices, non cum fumant altaria donis;
  220. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  221. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  222. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  223. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  224. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  225. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  226. manibus ut si sint divis mactata repente.
  227. omnia quae naturali ratione geruntur,
  228. et quibus e fiant causis apparet origo;
  229. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  230. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras