De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  2. ---
  3. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  4. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  5. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  6. et faciunt animos humilis formidine divom
  7. depressosque premunt ad terram propterea quod
  8. ignorantia causarum conferre deorum
  9. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  10. quorum operum causas nulla ratione videre
  11. possunt ac fieri divino numine rentur.
  12. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  13. si tamen interea mirantur qua ratione
  14. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  15. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  16. rursus in antiquas referuntur religionis
  17. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  18. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  19. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  20. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  21. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  22. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  23. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  24. delibata deum per te tibi numina sancta
  25. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  26. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  27. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  28. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  29. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  30. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  31. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  32. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  33. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  34. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  35. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  36. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  37. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  38. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  39. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  40. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  41. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  42. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  43. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  44. quorum operum causas nulla ratione videre
  45. possunt ac fieri divino numine rentur.
  46. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  47. propterea quia concurrunt sublime volantes
  48. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  49. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  50. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  51. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  52. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  53. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  54. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  55. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  56. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  57. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  58. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  59. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  60. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  61. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  62. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  63. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  64. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  65. verberibus venti versant planguntque per auras.
  66. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  67. frontibus adversis possint quam de latere ire
  68. diverso motu radentes corpora tractim,
  69. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  70. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  71. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  72. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  73. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  74. cum subito validi venti conlecta procella
  75. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  76. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  77. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  78. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  79. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  80. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  81. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  82. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  83. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  84. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  85. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  86. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  87. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  88. perscindat nubem perfringens impete recto;
  89. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  90. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  91. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  92. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  93. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  94. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  95. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  96. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  97. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  98. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  99. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  100. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  101. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  102. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  103. turbine ventorum comburens impete magno;
  104. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  105. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  106. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  107. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  108. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  109. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  110. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  111. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  112. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  113. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  114. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  115. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  116. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  117. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  118. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  119. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  120. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  121. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  122. e simili causa, concursu natus eodem.
  123. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  124. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  125. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  126. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  127. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  128. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  129. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  130. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  131. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  132. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  133. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  134. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  135. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  136. extructis aliis alias super impete miro.
  137. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  138. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  139. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  140. nubila portabunt venti transversa per auras,
  141. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  142. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  143. in statione locata sepultis undique ventis;
  144. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  145. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  146. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  147. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  148. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  149. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  150. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  151. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  152. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  153. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  154. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  155. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  156. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  157. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  158. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  159. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  160. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  161. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  162. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  163. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  164. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  165. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  166. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  167. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  168. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  169. Quod superest, quali natura praedita constent
  170. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  171. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  172. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  173. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  174. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  175. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  176. constituit natura minutis mobilibusque
  177. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  178. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  179. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  180. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  181. curat item vasis integris vina repente
  182. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  183. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  184. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  185. mobiliter soluens differt primordia vini.
  186. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  187. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  188. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  189. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  190. fiant ut possint ictu discludere turris,
  191. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  192. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  193. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  194. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  195. expediam neque te in promissis plura morabor.
  196. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  197. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  198. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  199. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  200. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  201. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  202. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  203. adeo tetra nimborum nocte coorta
  204. inpendent atrae formidinis ora superne,
  205. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  206. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  207. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  208. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  209. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  210. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  211. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  212. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  213. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  214. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  215. multa forent multis exempto nubila sole;
  216. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  217. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  218. si non extructis foret alte nubibus aether.
  219. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  220. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  221. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  222. semina habere cavas nubes et multa necessest
  223. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  224. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  225. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  226. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  227. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  228. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  229. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  230. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  231. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  232. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  233. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  234. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  235. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  236. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  237. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  238. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  239. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  240. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  241. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  242. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  243. tantus discidio nubis ventique procella
  244. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  245. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  246. incidit in validam maturo culmine nubem;
  247. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  248. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.