De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at retinere diu pluviae longumque morari
  2. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  3. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  4. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  5. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  6. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  7. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  8. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  9. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  10. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  11. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  12. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  13. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  14. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  15. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  16. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  17. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  18. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  19. supter item ut supera ventosis undique plenam
  20. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  21. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  22. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  23. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  24. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  25. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  26. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  27. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  28. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  29. concussu late disserpunt inde tremores.
  30. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  31. tecta viam propter non magno pondere tota,
  32. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  33. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  34. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  35. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  36. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  37. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  38. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  39. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  40. collectus parte ex una procumbit et urget
  41. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  42. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  43. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  44. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  45. inclinata minent in eandem prodita partem
  46. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  47. et metuunt magni naturam credere mundi
  48. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  49. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  50. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  51. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  52. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  53. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  54. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  55. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  56. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  57. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  58. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  59. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  60. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  61. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  62. in loca se cava terrai coniecit ibique
  63. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  64. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  65. exagitata foras erumpitur et simul altam
  66. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  67. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  68. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  69. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  70. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  71. motibus in terris et multae per mare pessum
  72. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  73. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  74. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  75. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  76. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  77. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  78. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  79. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  80. terrai ne dissoluat natura repente,
  81. neu distracta suum late dispandat hiatum
  82. idque suis confusa velit complere ruinis.
  83. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  84. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  85. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  86. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  87. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  88. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  89. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  90. ---
  91. Principio mare mirantur non reddere maius
  92. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  93. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  94. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  95. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  96. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  97. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  98. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  99. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  100. quippe videmus enim vestis umore madentis
  101. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  102. at pelage multa et late substrata videmus.
  103. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  104. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  105. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  106. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  107. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  108. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  109. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  110. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  111. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  112. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  113. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  114. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  115. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  116. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  117. in terras itidem manare ex aequore salso;
  118. percolatur enim virus retroque remanat
  119. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  120. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  121. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  122. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  123. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  124. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  125. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  126. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  127. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  128. cernentes pavida complebant pectora cura,
  129. quid moliretur rerum natura novarum.
  130. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  131. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  132. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  133. et videas caelum summai totius unum
  134. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  135. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  136. quod bene propositum si plane contueare
  137. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  138. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  139. accepit calido febrim fervore coortam
  140. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  141. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  142. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  143. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  144. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  145. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  146. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  147. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  148. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  149. ex infinito satis omnia suppeditare,
  150. unde repente queat tellus concussa moveri
  151. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  152. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  153. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  154. et tempestates pluviae graviore coortu
  155. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  156. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  157. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  158. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  159. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  160. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  161. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  162. nil sint ad summam summai totius omnem.
  163. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  164. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  165. expediam. primum totius subcava montis
  166. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  167. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  168. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  169. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  170. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  171. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  172. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  173. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  174. differt et crassa volvit caligine fumum
  175. extruditque simul mirando pondere saxa;
  176. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  177. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  178. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  179. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  180. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  181. ---
  182. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  183. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  184. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  185. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  186. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  187. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  188. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  189. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  190. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  191. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  192. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  193. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  194. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei