De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  2. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  3. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  4. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  5. cera super calido tabescens multa liquescat.
  6. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  7. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  8. at retinere diu pluviae longumque morari
  9. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  10. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  11. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  12. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  13. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  14. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  15. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  16. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  17. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  18. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  19. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  20. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  21. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  22. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  23. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  24. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  25. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  26. supter item ut supera ventosis undique plenam
  27. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  28. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  29. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  30. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  31. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  32. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  33. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  34. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  35. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  36. concussu late disserpunt inde tremores.
  37. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  38. tecta viam propter non magno pondere tota,
  39. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  40. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  41. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  42. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  43. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  44. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  45. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  46. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  47. collectus parte ex una procumbit et urget
  48. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  49. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  50. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  51. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  52. inclinata minent in eandem prodita partem
  53. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  54. et metuunt magni naturam credere mundi
  55. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  56. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  57. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  58. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  59. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  60. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  61. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  62. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  63. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  64. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  65. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  66. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  67. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  68. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  69. in loca se cava terrai coniecit ibique
  70. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  71. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  72. exagitata foras erumpitur et simul altam
  73. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  74. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  75. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  76. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  77. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  78. motibus in terris et multae per mare pessum
  79. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  80. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  81. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  82. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  83. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  84. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  85. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  86. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  87. terrai ne dissoluat natura repente,
  88. neu distracta suum late dispandat hiatum
  89. idque suis confusa velit complere ruinis.
  90. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  91. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  92. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  93. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  94. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  95. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  96. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  97. ---
  98. Principio mare mirantur non reddere maius
  99. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  100. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  101. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  102. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  103. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  104. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  105. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  106. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  107. quippe videmus enim vestis umore madentis
  108. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  109. at pelage multa et late substrata videmus.
  110. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  111. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  112. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  113. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  114. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  115. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  116. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  117. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  118. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  119. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  120. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  121. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  122. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  123. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  124. in terras itidem manare ex aequore salso;
  125. percolatur enim virus retroque remanat
  126. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  127. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  128. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  129. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  130. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  131. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  132. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  133. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  134. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  135. cernentes pavida complebant pectora cura,
  136. quid moliretur rerum natura novarum.
  137. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  138. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  139. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  140. et videas caelum summai totius unum
  141. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  142. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  143. quod bene propositum si plane contueare
  144. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  145. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  146. accepit calido febrim fervore coortam
  147. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  148. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  149. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  150. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  151. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  152. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  153. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  154. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  155. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  156. ex infinito satis omnia suppeditare,