De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  2. multa modis multis convenere undique adaucta,
  3. confertae nubes umorem mittere certant
  4. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  5. copia nimborum turba maiore coacta
  6. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  7. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  8. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  9. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  10. cera super calido tabescens multa liquescat.
  11. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  12. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  13. at retinere diu pluviae longumque morari
  14. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  15. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  16. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  17. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  18. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  19. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  20. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  21. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  22. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  23. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  24. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  25. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  26. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  27. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  28. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  29. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  30. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  31. supter item ut supera ventosis undique plenam
  32. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  33. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  34. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  35. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  36. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  37. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  38. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  39. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  40. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  41. concussu late disserpunt inde tremores.
  42. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  43. tecta viam propter non magno pondere tota,
  44. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  45. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  46. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  47. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  48. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  49. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  50. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  51. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  52. collectus parte ex una procumbit et urget
  53. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  54. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  55. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  56. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  57. inclinata minent in eandem prodita partem
  58. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  59. et metuunt magni naturam credere mundi
  60. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  61. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  62. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  63. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  64. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  65. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  66. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  67. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  68. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  69. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  70. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  71. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  72. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  73. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  74. in loca se cava terrai coniecit ibique
  75. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  76. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  77. exagitata foras erumpitur et simul altam
  78. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  79. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  80. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  81. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  82. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  83. motibus in terris et multae per mare pessum
  84. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  85. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  86. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  87. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  88. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  89. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  90. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  91. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  92. terrai ne dissoluat natura repente,
  93. neu distracta suum late dispandat hiatum
  94. idque suis confusa velit complere ruinis.
  95. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  96. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  97. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  98. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  99. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  100. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  101. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  102. ---
  103. Principio mare mirantur non reddere maius
  104. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  105. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  106. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  107. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  108. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  109. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  110. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  111. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  112. quippe videmus enim vestis umore madentis
  113. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  114. at pelage multa et late substrata videmus.
  115. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  116. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  117. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  118. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  119. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  120. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  121. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  122. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  123. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  124. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  125. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  126. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  127. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  128. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  129. in terras itidem manare ex aequore salso;
  130. percolatur enim virus retroque remanat
  131. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  132. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  133. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  134. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  135. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  136. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  137. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  138. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  139. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  140. cernentes pavida complebant pectora cura,
  141. quid moliretur rerum natura novarum.
  142. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  143. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  144. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  145. et videas caelum summai totius unum
  146. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  147. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  148. quod bene propositum si plane contueare
  149. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  150. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  151. accepit calido febrim fervore coortam
  152. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  153. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  154. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  155. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  156. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  157. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  158. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  159. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  160. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  161. ex infinito satis omnia suppeditare,
  162. unde repente queat tellus concussa moveri
  163. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  164. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  165. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  166. et tempestates pluviae graviore coortu
  167. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  168. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  169. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  170. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  171. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  172. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  173. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  174. nil sint ad summam summai totius omnem.
  175. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  176. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  177. expediam. primum totius subcava montis
  178. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  179. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  180. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  181. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  182. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  183. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  184. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  185. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  186. differt et crassa volvit caligine fumum
  187. extruditque simul mirando pondere saxa;
  188. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  189. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  190. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  191. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  192. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  193. ---
  194. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  195. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  196. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  197. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  198. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  199. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  200. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  201. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  202. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  203. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  204. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  205. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  206. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  207. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  208. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  209. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  210. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  211. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  212. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  213. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  214. cogentes sursus replent coguntque manere.
  215. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  216. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  217. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  218. inter nigra virum percocto saecla colore
  219. exoriens penitus media ab regione diei.
  220. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  221. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  222. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  223. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  224. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  225. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  226. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  227. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  228. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  229. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  230. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  231. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  232. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  233. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  234. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  235. expediam, quali natura praedita constent.
  236. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  237. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  238. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  239. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  240. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  241. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  242. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  243. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  244. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  245. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  246. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  247. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  248. cornices, non cum fumant altaria donis;
  249. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  250. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  251. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  252. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  253. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  254. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  255. manibus ut si sint divis mactata repente.
  256. omnia quae naturali ratione geruntur,
  257. et quibus e fiant causis apparet origo;
  258. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  259. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  260. ducere forte deos manis inferne reamur,
  261. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  262. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  263. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  264. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  265. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  266. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  267. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  268. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  269. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  270. res ad vitai rationem ostendimus ante
  271. propter dissimilem naturam dissimilisque
  272. texturas inter sese primasque figuras.
  273. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  274. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  275. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  276. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  277. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  278. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  279. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  280. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  281. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  282. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  283. floris odore hominem taetro consueta necare.
  284. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  285. multa modis multis multarum semina rerum
  286. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  287. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  288. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  289. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  290. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  291. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  292. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  293. multaque praeterea languentia membra per artus
  294. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  295. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  296. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  297. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  298. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  299. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  300. at cum membra domans percepit fervida febris,
  301. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  302. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  303. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  304. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  305. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  306. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  307. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  308. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  309. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  310. quam soleant et quam vitai copia desit,
  311. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  312. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  313. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  314. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  315. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  316. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  317. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  318. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  319. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  320. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  321. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  322. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  323. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  324. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  325. propterea quod magna mali fit copia circum.
  326. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  327. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  328. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  329. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  330. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  331. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  332. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  333. scilicet in terram delabi pondere cogit
  334. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes