De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cum genuere virum tali cum corde repertum,
  2. omnia veridico qui quondam ex ore profudit;
  3. cuius et extincti propter divina reperta
  4. divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.
  5. nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus
  6. omnia iam ferme mortalibus esse parata
  7. et, pro quam possent, vitam consistere tutam,
  8. divitiis homines et honore et laude potentis
  9. affluere atque bona gnatorum excellere fama,
  10. nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
  11. atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
  12. pausa atque infestis cogi saevire querellis,
  13. intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
  14. omniaque illius vitio corrumpier intus,
  15. quae conlata foris et commoda cumque venirent;
  16. partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
  17. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  18. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  19. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  20. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  21. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  22. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  23. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  24. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  25. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  26. quod fieret naturali varieque volaret
  27. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  28. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  29. et genus humanum frustra plerumque probavit
  30. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  31. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  32. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  33. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  34. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  35. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  36. non radii solis nec lucida tela diei
  37. discutiant, sed naturae species ratioque.
  38. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  39. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  40. esse et nativo consistere corpore caelum,
  41. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  42. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  43. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  44. ---
  45. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  46. currenti spatium praemonstra, callida musa
  47. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  48. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  49. ---
  50. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  51. ---
  52. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  53. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  54. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  55. et faciunt animos humilis formidine divom
  56. depressosque premunt ad terram propterea quod
  57. ignorantia causarum conferre deorum
  58. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  59. quorum operum causas nulla ratione videre
  60. possunt ac fieri divino numine rentur.
  61. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  62. si tamen interea mirantur qua ratione
  63. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  64. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  65. rursus in antiquas referuntur religionis
  66. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  67. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  68. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  69. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  70. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  71. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  72. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  73. delibata deum per te tibi numina sancta
  74. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  75. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  76. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  77. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  78. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  79. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  80. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  81. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  82. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  83. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  84. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  85. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  86. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  87. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  88. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  89. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  90. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  91. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  92. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  93. quorum operum causas nulla ratione videre
  94. possunt ac fieri divino numine rentur.
  95. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  96. propterea quia concurrunt sublime volantes
  97. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  98. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  99. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  100. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  101. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  102. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  103. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  104. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  105. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  106. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  107. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  108. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  109. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  110. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  111. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  112. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  113. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  114. verberibus venti versant planguntque per auras.
  115. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  116. frontibus adversis possint quam de latere ire
  117. diverso motu radentes corpora tractim,
  118. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  119. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  120. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  121. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  122. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  123. cum subito validi venti conlecta procella
  124. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  125. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  126. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  127. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  128. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  129. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  130. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  131. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  132. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  133. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  134. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  135. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  136. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  137. perscindat nubem perfringens impete recto;
  138. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  139. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  140. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  141. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  142. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  143. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  144. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  145. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  146. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  147. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  148. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  149. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  150. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  151. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  152. turbine ventorum comburens impete magno;
  153. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  154. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  155. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  156. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  157. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  158. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  159. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  160. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  161. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  162. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  163. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  164. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  165. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  166. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  167. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  168. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  169. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  170. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  171. e simili causa, concursu natus eodem.
  172. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  173. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  174. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  175. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  176. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  177. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  178. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  179. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  180. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  181. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  182. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  183. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  184. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  185. extructis aliis alias super impete miro.
  186. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  187. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  188. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  189. nubila portabunt venti transversa per auras,