De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  2. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  3. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  4. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  5. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  6. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  7. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  8. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  9. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  10. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  11. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  12. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  13. multa modis multis convenere undique adaucta,
  14. confertae nubes umorem mittere certant
  15. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  16. copia nimborum turba maiore coacta
  17. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  18. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  19. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  20. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  21. cera super calido tabescens multa liquescat.
  22. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  23. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  24. at retinere diu pluviae longumque morari
  25. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  26. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  27. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  28. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  29. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  30. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  31. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  32. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  33. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  34. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  35. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  36. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  37. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  38. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  39. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  40. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  41. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  42. supter item ut supera ventosis undique plenam
  43. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  44. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  45. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  46. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  47. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  48. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  49. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  50. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  51. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  52. concussu late disserpunt inde tremores.
  53. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  54. tecta viam propter non magno pondere tota,
  55. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  56. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  57. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  58. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  59. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  60. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  61. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  62. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  63. collectus parte ex una procumbit et urget
  64. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  65. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  66. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  67. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  68. inclinata minent in eandem prodita partem
  69. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  70. et metuunt magni naturam credere mundi
  71. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  72. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  73. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  74. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  75. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  76. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  77. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  78. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  79. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  80. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  81. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  82. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  83. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  84. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  85. in loca se cava terrai coniecit ibique
  86. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  87. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  88. exagitata foras erumpitur et simul altam
  89. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  90. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  91. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  92. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  93. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  94. motibus in terris et multae per mare pessum
  95. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  96. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  97. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  98. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  99. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  100. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  101. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  102. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  103. terrai ne dissoluat natura repente,
  104. neu distracta suum late dispandat hiatum
  105. idque suis confusa velit complere ruinis.
  106. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  107. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  108. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  109. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  110. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  111. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  112. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  113. ---
  114. Principio mare mirantur non reddere maius