De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  2. immemorabile per spatium transire solerent.
  3. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  4. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  5. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  6. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  7. et quasi per magni circum spiracula mundi
  8. exitus introitusque elementis redditus extat.
  9. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  10. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  11. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  12. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  13. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  14. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  15. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  16. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  17. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  18. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  19. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  20. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  21. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  22. multa modis multis convenere undique adaucta,
  23. confertae nubes umorem mittere certant
  24. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  25. copia nimborum turba maiore coacta
  26. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  27. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  28. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  29. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  30. cera super calido tabescens multa liquescat.
  31. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  32. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  33. at retinere diu pluviae longumque morari
  34. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  35. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  36. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  37. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  38. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  39. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  40. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  41. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  42. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  43. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  44. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  45. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  46. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  47. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  48. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  49. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  50. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  51. supter item ut supera ventosis undique plenam
  52. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  53. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  54. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  55. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  56. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  57. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  58. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  59. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  60. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  61. concussu late disserpunt inde tremores.
  62. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  63. tecta viam propter non magno pondere tota,
  64. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  65. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  66. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  67. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  68. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  69. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  70. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  71. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  72. collectus parte ex una procumbit et urget
  73. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  74. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  75. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  76. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  77. inclinata minent in eandem prodita partem
  78. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  79. et metuunt magni naturam credere mundi
  80. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  81. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  82. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  83. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  84. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  85. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  86. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  87. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  88. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  89. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  90. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  91. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  92. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  93. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  94. in loca se cava terrai coniecit ibique
  95. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  96. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  97. exagitata foras erumpitur et simul altam
  98. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  99. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  100. in Peloponneso, quas exitus hic animai