De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. esse infinitam docui, quantaque volarent
  2. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  3. immemorabile per spatium transire solerent.
  4. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  5. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  6. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  7. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  8. et quasi per magni circum spiracula mundi
  9. exitus introitusque elementis redditus extat.
  10. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  11. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  12. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  13. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  14. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  15. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  16. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  17. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  18. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  19. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  20. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  21. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  22. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  23. multa modis multis convenere undique adaucta,
  24. confertae nubes umorem mittere certant
  25. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  26. copia nimborum turba maiore coacta
  27. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  28. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  29. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  30. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  31. cera super calido tabescens multa liquescat.
  32. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  33. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  34. at retinere diu pluviae longumque morari
  35. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  36. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  37. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  38. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  39. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  40. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  41. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  42. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  43. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  44. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  45. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  46. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  47. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  48. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  49. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  50. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  51. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  52. supter item ut supera ventosis undique plenam
  53. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  54. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  55. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  56. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  57. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  58. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  59. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  60. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  61. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  62. concussu late disserpunt inde tremores.
  63. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  64. tecta viam propter non magno pondere tota,
  65. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  66. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  67. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  68. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  69. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  70. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  71. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  72. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  73. collectus parte ex una procumbit et urget
  74. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  75. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  76. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  77. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  78. inclinata minent in eandem prodita partem
  79. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  80. et metuunt magni naturam credere mundi
  81. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  82. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  83. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  84. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  85. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  86. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  87. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  88. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  89. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  90. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  91. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  92. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  93. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  94. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  95. in loca se cava terrai coniecit ibique
  96. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  97. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  98. exagitata foras erumpitur et simul altam
  99. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  100. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  101. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  102. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  103. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  104. motibus in terris et multae per mare pessum
  105. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  106. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  107. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  108. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  109. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  110. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  111. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  112. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  113. terrai ne dissoluat natura repente,
  114. neu distracta suum late dispandat hiatum
  115. idque suis confusa velit complere ruinis.
  116. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  117. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  118. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  119. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  120. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  121. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  122. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  123. ---
  124. Principio mare mirantur non reddere maius
  125. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  126. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  127. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  128. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  129. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  130. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  131. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  132. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  133. quippe videmus enim vestis umore madentis
  134. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  135. at pelage multa et late substrata videmus.
  136. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  137. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  138. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  139. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  140. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  141. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  142. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  143. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  144. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  145. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  146. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  147. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  148. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  149. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  150. in terras itidem manare ex aequore salso;
  151. percolatur enim virus retroque remanat
  152. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  153. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  154. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  155. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  156. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  157. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  158. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  159. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  160. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  161. cernentes pavida complebant pectora cura,
  162. quid moliretur rerum natura novarum.
  163. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  164. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  165. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  166. et videas caelum summai totius unum
  167. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  168. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  169. quod bene propositum si plane contueare
  170. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  171. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  172. accepit calido febrim fervore coortam
  173. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  174. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  175. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  176. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  177. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  178. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  179. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  180. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  181. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  182. ex infinito satis omnia suppeditare,
  183. unde repente queat tellus concussa moveri
  184. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  185. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  186. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  187. et tempestates pluviae graviore coortu
  188. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  189. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  190. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  191. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  192. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  193. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  194. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  195. nil sint ad summam summai totius omnem.
  196. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  197. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  198. expediam. primum totius subcava montis
  199. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  200. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  201. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  202. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  203. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  204. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  205. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  206. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  207. differt et crassa volvit caligine fumum
  208. extruditque simul mirando pondere saxa;
  209. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  210. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  211. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  212. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  213. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  214. ---
  215. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  216. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  217. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  218. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  219. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  220. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  221. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  222. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  223. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  224. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  225. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  226. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  227. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  228. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  229. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  230. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  231. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  232. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  233. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  234. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  235. cogentes sursus replent coguntque manere.
  236. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  237. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  238. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  239. inter nigra virum percocto saecla colore
  240. exoriens penitus media ab regione diei.
  241. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  242. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  243. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  244. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  245. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  246. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  247. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  248. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  249. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  250. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  251. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  252. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  253. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  254. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  255. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  256. expediam, quali natura praedita constent.
  257. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  258. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  259. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  260. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  261. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  262. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  263. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  264. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  265. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  266. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  267. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  268. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  269. cornices, non cum fumant altaria donis;