De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  2. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  3. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  4. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  5. esse infinitam docui, quantaque volarent
  6. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  7. immemorabile per spatium transire solerent.
  8. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  9. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  10. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  11. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  12. et quasi per magni circum spiracula mundi
  13. exitus introitusque elementis redditus extat.
  14. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  15. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  16. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  17. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  18. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  19. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  20. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  21. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  22. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  23. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  24. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  25. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  26. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  27. multa modis multis convenere undique adaucta,
  28. confertae nubes umorem mittere certant
  29. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  30. copia nimborum turba maiore coacta
  31. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  32. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  33. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  34. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  35. cera super calido tabescens multa liquescat.
  36. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  37. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  38. at retinere diu pluviae longumque morari
  39. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  40. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  41. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  42. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  43. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  44. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  45. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  46. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  47. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  48. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  49. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  50. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  51. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  52. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  53. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  54. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  55. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  56. supter item ut supera ventosis undique plenam
  57. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  58. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  59. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  60. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  61. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  62. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  63. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  64. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  65. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  66. concussu late disserpunt inde tremores.
  67. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  68. tecta viam propter non magno pondere tota,
  69. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  70. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  71. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  72. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  73. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  74. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  75. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  76. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  77. collectus parte ex una procumbit et urget
  78. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  79. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  80. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  81. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  82. inclinata minent in eandem prodita partem
  83. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  84. et metuunt magni naturam credere mundi
  85. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  86. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  87. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  88. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  89. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  90. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  91. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  92. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  93. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  94. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  95. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  96. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  97. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  98. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  99. in loca se cava terrai coniecit ibique
  100. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  101. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  102. exagitata foras erumpitur et simul altam
  103. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  104. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  105. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  106. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  107. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  108. motibus in terris et multae per mare pessum
  109. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  110. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  111. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  112. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  113. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  114. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  115. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  116. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  117. terrai ne dissoluat natura repente,
  118. neu distracta suum late dispandat hiatum
  119. idque suis confusa velit complere ruinis.
  120. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  121. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  122. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  123. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  124. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  125. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  126. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  127. ---
  128. Principio mare mirantur non reddere maius
  129. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  130. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  131. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  132. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  133. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  134. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  135. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  136. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  137. quippe videmus enim vestis umore madentis
  138. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  139. at pelage multa et late substrata videmus.
  140. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  141. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  142. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  143. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  144. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  145. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  146. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  147. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  148. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  149. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  150. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  151. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  152. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  153. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  154. in terras itidem manare ex aequore salso;
  155. percolatur enim virus retroque remanat
  156. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  157. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  158. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  159. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  160. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  161. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  162. flammae tempestas Siculum dominata per agros