De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et condensa queant apparere et simul ipso
  2. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  3. nam loca declarat sursum ventosa patere
  4. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  5. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  6. corpora naturam declarant litore vestis
  7. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  8. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  9. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  10. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  11. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  12. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  13. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  14. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  15. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  16. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  17. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  18. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  19. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  20. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  21. esse infinitam docui, quantaque volarent
  22. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  23. immemorabile per spatium transire solerent.
  24. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  25. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  26. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  27. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  28. et quasi per magni circum spiracula mundi
  29. exitus introitusque elementis redditus extat.
  30. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  31. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  32. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  33. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  34. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  35. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  36. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  37. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  38. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  39. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  40. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  41. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  42. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  43. multa modis multis convenere undique adaucta,
  44. confertae nubes umorem mittere certant
  45. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  46. copia nimborum turba maiore coacta
  47. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  48. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  49. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  50. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  51. cera super calido tabescens multa liquescat.
  52. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  53. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  54. at retinere diu pluviae longumque morari
  55. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  56. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  57. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  58. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  59. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  60. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  61. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  62. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  63. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  64. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  65. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  66. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  67. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  68. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  69. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  70. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  71. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  72. supter item ut supera ventosis undique plenam
  73. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  74. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  75. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  76. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  77. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  78. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  79. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  80. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  81. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  82. concussu late disserpunt inde tremores.
  83. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  84. tecta viam propter non magno pondere tota,
  85. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  86. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  87. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  88. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  89. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  90. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  91. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  92. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  93. collectus parte ex una procumbit et urget
  94. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  95. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  96. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  97. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  98. inclinata minent in eandem prodita partem
  99. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  100. et metuunt magni naturam credere mundi
  101. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  102. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  103. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  104. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  105. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  106. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  107. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  108. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  109. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  110. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  111. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  112. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  113. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  114. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  115. in loca se cava terrai coniecit ibique
  116. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  117. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  118. exagitata foras erumpitur et simul altam
  119. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  120. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  121. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  122. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  123. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  124. motibus in terris et multae per mare pessum
  125. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  126. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  127. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  128. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  129. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  130. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  131. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  132. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  133. terrai ne dissoluat natura repente,
  134. neu distracta suum late dispandat hiatum
  135. idque suis confusa velit complere ruinis.
  136. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  137. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  138. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  139. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  140. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  141. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  142. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  143. ---
  144. Principio mare mirantur non reddere maius
  145. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  146. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  147. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  148. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  149. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  150. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  151. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  152. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  153. quippe videmus enim vestis umore madentis
  154. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  155. at pelage multa et late substrata videmus.
  156. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  157. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  158. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  159. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  160. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  161. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  162. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  163. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  164. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  165. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  166. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  167. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  168. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  169. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  170. in terras itidem manare ex aequore salso;
  171. percolatur enim virus retroque remanat
  172. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  173. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  174. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  175. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  176. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  177. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  178. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  179. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  180. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  181. cernentes pavida complebant pectora cura,
  182. quid moliretur rerum natura novarum.
  183. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  184. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  185. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  186. et videas caelum summai totius unum
  187. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  188. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  189. quod bene propositum si plane contueare
  190. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  191. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  192. accepit calido febrim fervore coortam
  193. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  194. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  195. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  196. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  197. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  198. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  199. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  200. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  201. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  202. ex infinito satis omnia suppeditare,
  203. unde repente queat tellus concussa moveri
  204. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  205. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  206. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  207. et tempestates pluviae graviore coortu
  208. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  209. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  210. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  211. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  212. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  213. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  214. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  215. nil sint ad summam summai totius omnem.
  216. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  217. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  218. expediam. primum totius subcava montis
  219. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  220. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  221. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  222. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  223. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  224. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  225. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  226. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  227. differt et crassa volvit caligine fumum
  228. extruditque simul mirando pondere saxa;
  229. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  230. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  231. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  232. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  233. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  234. ---
  235. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  236. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  237. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  238. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  239. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  240. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  241. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  242. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  243. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  244. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  245. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  246. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  247. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  248. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  249. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  250. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  251. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  252. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  253. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  254. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  255. cogentes sursus replent coguntque manere.
  256. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  257. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  258. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  259. inter nigra virum percocto saecla colore
  260. exoriens penitus media ab regione diei.
  261. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  262. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  263. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  264. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  265. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  266. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  267. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  268. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  269. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  270. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  271. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  272. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  273. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  274. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  275. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  276. expediam, quali natura praedita constent.
  277. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  278. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  279. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  280. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  281. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  282. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  283. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  284. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  285. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  286. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  287. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  288. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  289. cornices, non cum fumant altaria donis;