De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  2. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  3. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  4. hic demum fit uti turba maiore coorta
  5. et condensa queant apparere et simul ipso
  6. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  7. nam loca declarat sursum ventosa patere
  8. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  9. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  10. corpora naturam declarant litore vestis
  11. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  12. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  13. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  14. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  15. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  16. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  17. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  18. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  19. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  20. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  21. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  22. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  23. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  24. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  25. esse infinitam docui, quantaque volarent
  26. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  27. immemorabile per spatium transire solerent.
  28. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  29. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  30. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  31. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  32. et quasi per magni circum spiracula mundi
  33. exitus introitusque elementis redditus extat.
  34. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  35. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  36. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  37. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  38. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  39. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  40. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  41. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  42. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  43. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  44. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  45. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  46. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  47. multa modis multis convenere undique adaucta,
  48. confertae nubes umorem mittere certant
  49. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  50. copia nimborum turba maiore coacta
  51. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  52. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  53. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  54. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  55. cera super calido tabescens multa liquescat.
  56. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  57. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  58. at retinere diu pluviae longumque morari
  59. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  60. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  61. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  62. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  63. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  64. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  65. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  66. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  67. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  68. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  69. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  70. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  71. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  72. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  73. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  74. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  75. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  76. supter item ut supera ventosis undique plenam
  77. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  78. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  79. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  80. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  81. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  82. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  83. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  84. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  85. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  86. concussu late disserpunt inde tremores.
  87. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  88. tecta viam propter non magno pondere tota,
  89. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  90. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  91. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  92. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  93. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  94. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  95. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  96. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  97. collectus parte ex una procumbit et urget
  98. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  99. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  100. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  101. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  102. inclinata minent in eandem prodita partem
  103. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  104. et metuunt magni naturam credere mundi
  105. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  106. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  107. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  108. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  109. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  110. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  111. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  112. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  113. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  114. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  115. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  116. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  117. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  118. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  119. in loca se cava terrai coniecit ibique
  120. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  121. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  122. exagitata foras erumpitur et simul altam
  123. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  124. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  125. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  126. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  127. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  128. motibus in terris et multae per mare pessum
  129. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  130. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  131. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  132. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  133. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  134. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  135. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  136. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  137. terrai ne dissoluat natura repente,
  138. neu distracta suum late dispandat hiatum
  139. idque suis confusa velit complere ruinis.
  140. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  141. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  142. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  143. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  144. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  145. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  146. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  147. ---
  148. Principio mare mirantur non reddere maius
  149. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  150. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  151. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  152. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  153. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  154. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  155. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  156. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  157. quippe videmus enim vestis umore madentis
  158. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  159. at pelage multa et late substrata videmus.
  160. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  161. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  162. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  163. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  164. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  165. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  166. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  167. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  168. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  169. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  170. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  171. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  172. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  173. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  174. in terras itidem manare ex aequore salso;
  175. percolatur enim virus retroque remanat
  176. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  177. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  178. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  179. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  180. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  181. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  182. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  183. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  184. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  185. cernentes pavida complebant pectora cura,
  186. quid moliretur rerum natura novarum.
  187. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  188. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  189. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  190. et videas caelum summai totius unum
  191. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  192. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  193. quod bene propositum si plane contueare
  194. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  195. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  196. accepit calido febrim fervore coortam
  197. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  198. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  199. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  200. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  201. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  202. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  203. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  204. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  205. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  206. ex infinito satis omnia suppeditare,
  207. unde repente queat tellus concussa moveri
  208. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  209. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  210. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  211. et tempestates pluviae graviore coortu
  212. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  213. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  214. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  215. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  216. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  217. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  218. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  219. nil sint ad summam summai totius omnem.
  220. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  221. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  222. expediam. primum totius subcava montis
  223. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  224. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  225. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  226. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  227. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  228. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  229. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  230. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  231. differt et crassa volvit caligine fumum
  232. extruditque simul mirando pondere saxa;
  233. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  234. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  235. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  236. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  237. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  238. ---
  239. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  240. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  241. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  242. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  243. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  244. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  245. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  246. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  247. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  248. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  249. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  250. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  251. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  252. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  253. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  254. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  255. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  256. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  257. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  258. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  259. cogentes sursus replent coguntque manere.
  260. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  261. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  262. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  263. inter nigra virum percocto saecla colore
  264. exoriens penitus media ab regione diei.
  265. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  266. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  267. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  268. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  269. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  270. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  271. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  272. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  273. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  274. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  275. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  276. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  277. crescat, ubi in campos albas descendere ningues