De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  2. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  3. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  4. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  5. hic demum fit uti turba maiore coorta
  6. et condensa queant apparere et simul ipso
  7. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  8. nam loca declarat sursum ventosa patere
  9. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  10. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  11. corpora naturam declarant litore vestis
  12. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  13. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  14. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  15. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  16. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  17. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  18. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  19. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  20. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  21. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  22. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  23. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  24. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  25. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  26. esse infinitam docui, quantaque volarent
  27. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  28. immemorabile per spatium transire solerent.
  29. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  30. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  31. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  32. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  33. et quasi per magni circum spiracula mundi
  34. exitus introitusque elementis redditus extat.
  35. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  36. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  37. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  38. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  39. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  40. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  41. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  42. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  43. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  44. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  45. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  46. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  47. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  48. multa modis multis convenere undique adaucta,
  49. confertae nubes umorem mittere certant
  50. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  51. copia nimborum turba maiore coacta
  52. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  53. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  54. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  55. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  56. cera super calido tabescens multa liquescat.
  57. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  58. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  59. at retinere diu pluviae longumque morari
  60. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  61. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  62. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  63. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  64. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  65. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  66. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  67. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  68. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  69. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  70. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  71. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  72. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  73. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  74. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  75. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  76. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  77. supter item ut supera ventosis undique plenam
  78. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  79. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  80. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  81. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  82. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  83. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  84. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  85. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  86. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  87. concussu late disserpunt inde tremores.
  88. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  89. tecta viam propter non magno pondere tota,
  90. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  91. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  92. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  93. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  94. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  95. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  96. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  97. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  98. collectus parte ex una procumbit et urget
  99. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  100. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  101. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  102. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  103. inclinata minent in eandem prodita partem
  104. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  105. et metuunt magni naturam credere mundi
  106. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  107. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  108. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  109. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  110. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  111. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  112. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  113. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  114. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  115. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  116. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  117. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  118. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  119. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  120. in loca se cava terrai coniecit ibique
  121. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  122. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  123. exagitata foras erumpitur et simul altam
  124. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  125. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  126. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  127. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  128. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  129. motibus in terris et multae per mare pessum
  130. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  131. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  132. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  133. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  134. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  135. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  136. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  137. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  138. terrai ne dissoluat natura repente,
  139. neu distracta suum late dispandat hiatum
  140. idque suis confusa velit complere ruinis.
  141. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  142. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  143. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  144. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  145. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  146. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  147. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  148. ---
  149. Principio mare mirantur non reddere maius
  150. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  151. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  152. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  153. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  154. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  155. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  156. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  157. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  158. quippe videmus enim vestis umore madentis