De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  2. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  3. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  4. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  5. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  6. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  7. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  8. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  9. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  10. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  11. hic demum fit uti turba maiore coorta
  12. et condensa queant apparere et simul ipso
  13. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  14. nam loca declarat sursum ventosa patere
  15. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  16. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  17. corpora naturam declarant litore vestis
  18. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  19. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  20. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  21. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  22. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  23. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  24. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  25. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  26. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  27. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  28. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  29. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  30. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  31. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  32. esse infinitam docui, quantaque volarent
  33. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  34. immemorabile per spatium transire solerent.
  35. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  36. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  37. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  38. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  39. et quasi per magni circum spiracula mundi
  40. exitus introitusque elementis redditus extat.
  41. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  42. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  43. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  44. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  45. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  46. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  47. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  48. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  49. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  50. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  51. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  52. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  53. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  54. multa modis multis convenere undique adaucta,
  55. confertae nubes umorem mittere certant
  56. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  57. copia nimborum turba maiore coacta
  58. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  59. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  60. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  61. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  62. cera super calido tabescens multa liquescat.
  63. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  64. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  65. at retinere diu pluviae longumque morari
  66. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  67. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  68. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  69. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  70. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  71. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  72. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  73. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  74. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  75. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  76. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  77. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  78. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  79. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  80. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  81. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  82. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  83. supter item ut supera ventosis undique plenam
  84. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  85. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  86. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  87. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  88. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  89. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  90. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  91. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  92. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  93. concussu late disserpunt inde tremores.
  94. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  95. tecta viam propter non magno pondere tota,
  96. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  97. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  98. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  99. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  100. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  101. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  102. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  103. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  104. collectus parte ex una procumbit et urget
  105. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  106. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  107. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  108. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  109. inclinata minent in eandem prodita partem
  110. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  111. et metuunt magni naturam credere mundi
  112. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  113. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  114. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  115. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  116. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  117. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  118. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  119. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  120. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  121. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  122. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.