De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  2. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  3. vertex conradens ex semina nubis
  4. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  5. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  6. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  7. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  8. officere in terris, apparet crebrius idem
  9. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  10. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  11. hoc super in caeli spatio coiere repente
  12. asperiora, modis quae possint indupedita
  13. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  14. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  15. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  16. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  17. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  18. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  19. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  20. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  21. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  22. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  23. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  24. hic demum fit uti turba maiore coorta
  25. et condensa queant apparere et simul ipso
  26. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  27. nam loca declarat sursum ventosa patere
  28. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  29. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  30. corpora naturam declarant litore vestis
  31. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  32. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  33. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  34. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  35. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  36. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  37. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  38. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  39. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  40. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  41. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  42. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  43. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  44. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  45. esse infinitam docui, quantaque volarent
  46. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  47. immemorabile per spatium transire solerent.
  48. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  49. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  50. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  51. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  52. et quasi per magni circum spiracula mundi
  53. exitus introitusque elementis redditus extat.
  54. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  55. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  56. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  57. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  58. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  59. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  60. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  61. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  62. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  63. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  64. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  65. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  66. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  67. multa modis multis convenere undique adaucta,
  68. confertae nubes umorem mittere certant
  69. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  70. copia nimborum turba maiore coacta
  71. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  72. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  73. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  74. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  75. cera super calido tabescens multa liquescat.
  76. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  77. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  78. at retinere diu pluviae longumque morari
  79. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  80. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  81. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  82. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  83. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  84. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  85. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  86. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  87. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  88. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  89. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  90. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  91. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  92. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  93. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  94. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  95. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  96. supter item ut supera ventosis undique plenam
  97. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  98. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  99. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  100. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  101. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  102. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  103. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  104. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  105. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  106. concussu late disserpunt inde tremores.
  107. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  108. tecta viam propter non magno pondere tota,
  109. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  110. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  111. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  112. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  113. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  114. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  115. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  116. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  117. collectus parte ex una procumbit et urget
  118. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  119. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  120. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  121. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  122. inclinata minent in eandem prodita partem
  123. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  124. et metuunt magni naturam credere mundi
  125. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  126. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  127. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  128. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  129. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  130. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  131. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  132. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  133. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  134. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  135. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  136. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  137. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  138. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  139. in loca se cava terrai coniecit ibique
  140. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  141. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  142. exagitata foras erumpitur et simul altam
  143. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  144. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  145. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  146. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  147. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  148. motibus in terris et multae per mare pessum
  149. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  150. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  151. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  152. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  153. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  154. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  155. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  156. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  157. terrai ne dissoluat natura repente,
  158. neu distracta suum late dispandat hiatum
  159. idque suis confusa velit complere ruinis.
  160. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  161. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  162. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  163. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  164. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  165. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  166. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  167. ---
  168. Principio mare mirantur non reddere maius
  169. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  170. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  171. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  172. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  173. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  174. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  175. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  176. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  177. quippe videmus enim vestis umore madentis
  178. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  179. at pelage multa et late substrata videmus.
  180. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  181. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  182. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  183. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  184. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  185. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  186. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  187. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  188. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  189. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  190. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  191. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  192. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  193. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  194. in terras itidem manare ex aequore salso;
  195. percolatur enim virus retroque remanat
  196. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  197. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  198. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  199. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  200. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  201. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  202. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  203. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  204. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  205. cernentes pavida complebant pectora cura,
  206. quid moliretur rerum natura novarum.
  207. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  208. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  209. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  210. et videas caelum summai totius unum
  211. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  212. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  213. quod bene propositum si plane contueare
  214. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  215. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  216. accepit calido febrim fervore coortam
  217. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  218. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  219. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  220. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  221. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  222. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  223. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  224. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  225. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  226. ex infinito satis omnia suppeditare,
  227. unde repente queat tellus concussa moveri
  228. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  229. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  230. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  231. et tempestates pluviae graviore coortu
  232. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  233. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  234. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  235. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  236. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  237. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  238. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  239. nil sint ad summam summai totius omnem.
  240. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  241. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  242. expediam. primum totius subcava montis
  243. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  244. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  245. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  246. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  247. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  248. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  249. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  250. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  251. differt et crassa volvit caligine fumum
  252. extruditque simul mirando pondere saxa;
  253. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  254. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  255. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  256. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  257. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  258. ---
  259. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  260. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  261. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  262. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  263. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  264. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  265. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;