De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  2. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  3. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  4. vertex conradens ex semina nubis
  5. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  6. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  7. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  8. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  9. officere in terris, apparet crebrius idem
  10. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  11. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  12. hoc super in caeli spatio coiere repente
  13. asperiora, modis quae possint indupedita
  14. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  15. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  16. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  17. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  18. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  19. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  20. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  21. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  22. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  23. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  24. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  25. hic demum fit uti turba maiore coorta
  26. et condensa queant apparere et simul ipso
  27. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  28. nam loca declarat sursum ventosa patere
  29. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  30. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  31. corpora naturam declarant litore vestis
  32. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  33. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  34. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  35. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  36. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  37. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  38. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  39. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  40. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  41. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  42. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  43. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  44. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  45. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  46. esse infinitam docui, quantaque volarent
  47. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  48. immemorabile per spatium transire solerent.
  49. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  50. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  51. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  52. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  53. et quasi per magni circum spiracula mundi
  54. exitus introitusque elementis redditus extat.
  55. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  56. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  57. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  58. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  59. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  60. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  61. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  62. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  63. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  64. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  65. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  66. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  67. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  68. multa modis multis convenere undique adaucta,
  69. confertae nubes umorem mittere certant
  70. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  71. copia nimborum turba maiore coacta
  72. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  73. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  74. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  75. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  76. cera super calido tabescens multa liquescat.
  77. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  78. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  79. at retinere diu pluviae longumque morari
  80. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  81. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  82. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  83. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  84. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  85. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  86. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  87. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  88. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  89. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  90. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  91. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  92. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  93. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  94. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  95. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  96. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  97. supter item ut supera ventosis undique plenam
  98. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  99. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  100. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  101. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  102. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  103. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  104. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  105. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  106. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  107. concussu late disserpunt inde tremores.
  108. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  109. tecta viam propter non magno pondere tota,
  110. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  111. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  112. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  113. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  114. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  115. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  116. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  117. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  118. collectus parte ex una procumbit et urget
  119. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  120. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  121. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  122. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  123. inclinata minent in eandem prodita partem
  124. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  125. et metuunt magni naturam credere mundi
  126. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  127. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  128. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  129. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  130. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  131. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  132. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  133. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  134. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  135. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  136. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  137. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  138. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  139. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  140. in loca se cava terrai coniecit ibique
  141. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  142. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  143. exagitata foras erumpitur et simul altam
  144. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  145. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  146. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  147. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  148. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  149. motibus in terris et multae per mare pessum
  150. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  151. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  152. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  153. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  154. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  155. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  156. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  157. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  158. terrai ne dissoluat natura repente,
  159. neu distracta suum late dispandat hiatum
  160. idque suis confusa velit complere ruinis.
  161. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  162. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  163. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  164. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  165. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  166. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  167. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  168. ---
  169. Principio mare mirantur non reddere maius
  170. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  171. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  172. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  173. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  174. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  175. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  176. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  177. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  178. quippe videmus enim vestis umore madentis
  179. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  180. at pelage multa et late substrata videmus.
  181. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  182. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  183. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  184. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  185. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  186. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  187. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  188. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  189. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  190. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  191. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  192. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  193. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  194. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  195. in terras itidem manare ex aequore salso;
  196. percolatur enim virus retroque remanat
  197. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  198. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  199. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  200. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  201. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  202. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  203. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  204. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  205. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  206. cernentes pavida complebant pectora cura,
  207. quid moliretur rerum natura novarum.
  208. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  209. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  210. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  211. et videas caelum summai totius unum
  212. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  213. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  214. quod bene propositum si plane contueare
  215. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  216. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  217. accepit calido febrim fervore coortam
  218. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  219. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  220. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  221. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  222. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  223. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  224. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  225. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  226. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  227. ex infinito satis omnia suppeditare,
  228. unde repente queat tellus concussa moveri
  229. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  230. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  231. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  232. et tempestates pluviae graviore coortu
  233. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  234. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  235. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  236. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  237. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  238. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  239. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  240. nil sint ad summam summai totius omnem.
  241. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  242. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  243. expediam. primum totius subcava montis
  244. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  245. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  246. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  247. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  248. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  249. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  250. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  251. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  252. differt et crassa volvit caligine fumum
  253. extruditque simul mirando pondere saxa;
  254. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  255. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  256. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  257. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  258. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  259. ---
  260. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  261. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  262. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  263. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  264. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  265. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  266. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  267. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  268. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  269. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  270. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  271. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  272. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  273. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  274. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  275. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  276. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  277. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  278. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  279. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  280. cogentes sursus replent coguntque manere.
  281. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  282. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  283. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  284. inter nigra virum percocto saecla colore
  285. exoriens penitus media ab regione diei.
  286. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  287. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  288. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  289. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  290. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  291. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  292. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  293. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  294. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  295. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  296. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  297. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  298. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  299. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  300. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  301. expediam, quali natura praedita constent.
  302. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  303. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  304. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  305. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  306. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  307. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  308. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  309. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  310. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  311. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  312. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  313. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  314. cornices, non cum fumant altaria donis;
  315. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  316. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  317. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  318. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  319. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  320. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  321. manibus ut si sint divis mactata repente.
  322. omnia quae naturali ratione geruntur,
  323. et quibus e fiant causis apparet origo;
  324. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  325. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  326. ducere forte deos manis inferne reamur,
  327. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  328. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  329. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  330. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  331. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  332. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  333. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  334. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  335. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  336. res ad vitai rationem ostendimus ante
  337. propter dissimilem naturam dissimilisque
  338. texturas inter sese primasque figuras.
  339. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  340. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  341. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  342. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  343. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  344. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  345. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  346. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  347. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  348. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  349. floris odore hominem taetro consueta necare.
  350. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  351. multa modis multis multarum semina rerum
  352. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  353. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  354. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  355. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  356. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  357. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  358. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  359. multaque praeterea languentia membra per artus
  360. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  361. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  362. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  363. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  364. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  365. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  366. at cum membra domans percepit fervida febris,
  367. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  368. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  369. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  370. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  371. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  372. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  373. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  374. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  375. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  376. quam soleant et quam vitai copia desit,
  377. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  378. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  379. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  380. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  381. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  382. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  383. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  384. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  385. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  386. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  387. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  388. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  389. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  390. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  391. propterea quod magna mali fit copia circum.
  392. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  393. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  394. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  395. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  396. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  397. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  398. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  399. scilicet in terram delabi pondere cogit
  400. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  401. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  402. ---
  403. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  404. arescit quia terra calore et semina si qua
  405. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  406. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  407. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  408. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  409. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  410. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  411. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  412. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  413. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  414. sole putant subter terras fervescere partim,
  415. nox ubi terribili terras caligine texit.
  416. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  417. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  418. non quierit calidum supera de reddere parte,
  419. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  420. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  421. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  422. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  423. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  424. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  425. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  426. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  427. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  428. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  429. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  430. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  431. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  432. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  433. et rare fecit calido miscente vapore,
  434. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  435. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  436. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  437. praeterea solis radiis iactatur aquai
  438. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  439. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  440. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  441. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  442. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  443. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  444. taedaque consimili ratione accensa per undas
  445. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  446. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  447. semina de terraque necessest funditus ipsa
  448. ignis corpora per totum consurgere fontem
  449. et simul exspirare foras exireque in auras,
  450. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  451. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  452. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  453. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  454. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  455. et multis aliis praebet regionibus aequor
  456. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  457. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  458. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  459. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  460. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  461. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  462. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  463. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  464. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  465. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  466. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  467. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  468. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  469. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  470. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  471. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  472. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  473. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  474. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  475. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  476. ordine demisso levibus iactarier auris,
  477. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  478. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  479. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  480. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  481. ipsius rei rationem reddere possis,
  482. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  483. quo magis attentas auris animumque reposco.
  484. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  485. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  486. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  487. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  488. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  489. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  490. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  491. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  492. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  493. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  494. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  495. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  496. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  497. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  498. cernere odorari licet et sentire sonare.
  499. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  500. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  501. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  502. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  503. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  504. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  505. principio fit ut in speluncis saxa superna
  506. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  507. manat item nobis e toto corpore sudor,
  508. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  509. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  510. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  511. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  512. sentimus, sentimus item transire per aurum
  513. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  514. denique per dissaepta domorum saxea voces
  515. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  516. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  517. denique qua circum caeli lorica ,
  518. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  519. et tempestate in terra caeloque coorta
  520. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  521. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  522. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  523. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  524. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  525. principio terram sol excoquit et facit are,
  526. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  527. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  528. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  529. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  530. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  531. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  532. at coria et carnem mollit durata calore.
  533. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  534. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  535. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  536. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  537. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  538. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  539. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  540. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  541. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  542. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  543. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  544. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  545. dissimili inter se natura praedita debent
  546. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  547. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  548. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  549. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  550. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  551. scilicet id fieri cogit natura viarum
  552. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  553. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  554. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  555. argentoque foras aliud vitroque meare;
  556. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  557. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  558. scilicet id fieri cogit natura viarum
  559. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  560. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  561. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  562. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  563. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  564. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  565. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  566. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  567. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  568. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  569. in medio locus, extemplo primordia ferri
  570. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  571. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  572. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  573. indupedita suis arte conexa cohaeret
  574. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  575. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  576. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  577. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  578. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  579. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  580. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  581. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  582. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  583. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  584. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  585. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  586. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  587. quod, simul a fronte est anelli rarior
  588. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  589. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  590. a tergo quasi provehat atque propellat.
  591. semper enim circum positus res verberat ;
  592. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  593. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  594. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  595. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  596. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  597. denique res omnes debent in corpore habere
  598. , quandoquidem raro sunt corpore et
  599. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  600. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  601. sollicito motu semper iactatur eoque
  602. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  603. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  604. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  605. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  606. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  607. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  608. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  609. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  610. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  611. aere interposito discordia tanta creatur
  612. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  613. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  614. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  615. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  616. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  617. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  618. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  619. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  620. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  621. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  622. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  623. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  624. lignea materies in quo genere esse videtur.
  625. interutrasque igitur ferri natura locata
  626. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  627. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  628. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  629. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  630. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  631. saxa vides primum sola colescere calce.
  632. glutine materies taurino iungitur una,
  633. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  634. quam laxare queant compages taurea vincla.
  635. vitigeni latices aquai fontibus audent
  636. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  637. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  638. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  639. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  640. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  641. denique res auro non aurum copulat una,
  642. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  643. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  644. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  645. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  646. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  647. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  648. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  649. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  650. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  651. inter se quaedam possint coplata teneri;
  652. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  653. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  654. mortiferam possit cladem conflare coorta
  655. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  656. expediam, primum multarum semina rerum
  657. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  658. et contra quae sint morbo mortique necessest
  659. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  660. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  661. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  662. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  663. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  664. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  665. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  666. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  667. temptari procul a patria qui cumque domoque
  668. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  669. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  670. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  671. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  672. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  673. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  674. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  675. tum color et facies hominum distare videntur
  676. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  677. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  678. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  679. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  680. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  681. partibus ac membris; varius concinnat id .
  682. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  683. commovet atque inimicus serpere coepit,
  684. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  685. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  686. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  687. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  688. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  689. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  690. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  691. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  692. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  693. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  694. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  695. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  696. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  697. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  698. an caelum nobis ultro natura corumptum
  699. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  700. quod nos adventu possit temptare recenti.
  701. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  702. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  703. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  704. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  705. permensus multum camposque natantis,
  706. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  707. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  708. principio caput incensum fervore gerebant
  709. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  710. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  711. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  712. atque animi interpres manabat lingua cruore
  713. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  714. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum