De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  2. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  3. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  4. navigia in summum veniant vexata periclum.
  5. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  6. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  7. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  8. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  9. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  10. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  11. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  12. versabundus enim turbo descendit et illam
  13. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  14. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  15. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  16. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  17. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  18. vertex conradens ex semina nubis
  19. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  20. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  21. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  22. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  23. officere in terris, apparet crebrius idem
  24. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  25. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  26. hoc super in caeli spatio coiere repente
  27. asperiora, modis quae possint indupedita
  28. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  29. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  30. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  31. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  32. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  33. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  34. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  35. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  36. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  37. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  38. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  39. hic demum fit uti turba maiore coorta
  40. et condensa queant apparere et simul ipso
  41. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  42. nam loca declarat sursum ventosa patere
  43. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  44. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  45. corpora naturam declarant litore vestis
  46. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  47. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  48. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  49. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  50. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  51. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  52. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  53. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  54. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  55. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  56. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  57. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  58. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  59. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  60. esse infinitam docui, quantaque volarent
  61. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  62. immemorabile per spatium transire solerent.
  63. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  64. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  65. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  66. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  67. et quasi per magni circum spiracula mundi
  68. exitus introitusque elementis redditus extat.
  69. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  70. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  71. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  72. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  73. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  74. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  75. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  76. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  77. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  78. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  79. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  80. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  81. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  82. multa modis multis convenere undique adaucta,
  83. confertae nubes umorem mittere certant
  84. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  85. copia nimborum turba maiore coacta
  86. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  87. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  88. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  89. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  90. cera super calido tabescens multa liquescat.
  91. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  92. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  93. at retinere diu pluviae longumque morari
  94. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  95. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  96. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  97. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  98. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  99. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  100. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  101. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  102. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  103. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  104. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  105. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  106. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  107. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  108. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  109. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  110. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  111. supter item ut supera ventosis undique plenam
  112. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  113. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  114. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  115. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  116. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  117. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  118. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  119. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  120. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  121. concussu late disserpunt inde tremores.
  122. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  123. tecta viam propter non magno pondere tota,
  124. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  125. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  126. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  127. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  128. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  129. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  130. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  131. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  132. collectus parte ex una procumbit et urget
  133. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  134. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  135. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  136. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  137. inclinata minent in eandem prodita partem
  138. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  139. et metuunt magni naturam credere mundi
  140. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  141. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  142. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  143. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  144. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  145. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  146. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  147. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  148. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  149. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  150. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  151. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  152. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  153. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  154. in loca se cava terrai coniecit ibique
  155. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  156. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  157. exagitata foras erumpitur et simul altam
  158. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  159. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  160. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  161. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  162. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  163. motibus in terris et multae per mare pessum
  164. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  165. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  166. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  167. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  168. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  169. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  170. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  171. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  172. terrai ne dissoluat natura repente,
  173. neu distracta suum late dispandat hiatum
  174. idque suis confusa velit complere ruinis.
  175. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  176. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  177. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  178. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  179. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  180. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  181. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  182. ---
  183. Principio mare mirantur non reddere maius
  184. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  185. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  186. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  187. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  188. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  189. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  190. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  191. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  192. quippe videmus enim vestis umore madentis
  193. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  194. at pelage multa et late substrata videmus.
  195. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  196. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  197. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  198. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  199. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  200. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  201. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  202. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  203. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  204. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  205. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  206. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  207. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  208. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  209. in terras itidem manare ex aequore salso;
  210. percolatur enim virus retroque remanat
  211. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  212. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  213. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  214. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  215. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  216. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  217. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  218. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  219. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  220. cernentes pavida complebant pectora cura,
  221. quid moliretur rerum natura novarum.
  222. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  223. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  224. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  225. et videas caelum summai totius unum
  226. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  227. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  228. quod bene propositum si plane contueare
  229. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  230. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  231. accepit calido febrim fervore coortam
  232. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  233. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  234. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  235. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  236. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  237. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  238. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  239. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  240. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  241. ex infinito satis omnia suppeditare,
  242. unde repente queat tellus concussa moveri
  243. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  244. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  245. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  246. et tempestates pluviae graviore coortu
  247. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  248. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  249. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  250. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  251. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  252. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  253. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  254. nil sint ad summam summai totius omnem.
  255. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  256. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  257. expediam. primum totius subcava montis
  258. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  259. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  260. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  261. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  262. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  263. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  264. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  265. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  266. differt et crassa volvit caligine fumum
  267. extruditque simul mirando pondere saxa;
  268. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  269. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  270. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  271. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  272. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  273. ---
  274. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  275. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  276. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  277. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  278. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  279. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  280. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  281. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  282. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  283. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  284. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  285. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  286. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  287. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  288. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  289. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  290. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  291. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  292. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  293. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  294. cogentes sursus replent coguntque manere.
  295. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  296. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  297. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  298. inter nigra virum percocto saecla colore
  299. exoriens penitus media ab regione diei.
  300. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  301. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  302. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  303. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  304. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  305. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  306. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  307. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  308. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  309. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  310. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  311. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  312. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  313. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  314. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  315. expediam, quali natura praedita constent.
  316. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  317. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  318. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  319. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  320. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  321. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  322. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  323. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  324. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  325. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  326. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  327. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  328. cornices, non cum fumant altaria donis;
  329. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  330. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  331. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  332. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  333. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  334. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  335. manibus ut si sint divis mactata repente.
  336. omnia quae naturali ratione geruntur,
  337. et quibus e fiant causis apparet origo;