De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  2. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  3. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  4. navigia in summum veniant vexata periclum.
  5. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  6. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  7. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  8. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  9. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  10. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  11. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  12. versabundus enim turbo descendit et illam
  13. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  14. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  15. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  16. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  17. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  18. vertex conradens ex semina nubis
  19. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  20. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  21. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  22. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  23. officere in terris, apparet crebrius idem
  24. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  25. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  26. hoc super in caeli spatio coiere repente
  27. asperiora, modis quae possint indupedita
  28. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  29. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  30. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  31. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  32. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  33. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  34. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  35. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  36. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  37. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  38. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  39. hic demum fit uti turba maiore coorta
  40. et condensa queant apparere et simul ipso
  41. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  42. nam loca declarat sursum ventosa patere
  43. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  44. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  45. corpora naturam declarant litore vestis
  46. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  47. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  48. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  49. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  50. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  51. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  52. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  53. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  54. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  55. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  56. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  57. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  58. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  59. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  60. esse infinitam docui, quantaque volarent
  61. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  62. immemorabile per spatium transire solerent.
  63. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  64. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  65. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  66. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  67. et quasi per magni circum spiracula mundi
  68. exitus introitusque elementis redditus extat.
  69. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  70. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  71. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  72. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  73. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  74. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  75. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  76. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  77. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  78. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  79. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  80. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  81. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  82. multa modis multis convenere undique adaucta,
  83. confertae nubes umorem mittere certant
  84. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  85. copia nimborum turba maiore coacta
  86. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  87. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  88. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  89. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  90. cera super calido tabescens multa liquescat.
  91. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  92. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  93. at retinere diu pluviae longumque morari
  94. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  95. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  96. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  97. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  98. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  99. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  100. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  101. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  102. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  103. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  104. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  105. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  106. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  107. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  108. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  109. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  110. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  111. supter item ut supera ventosis undique plenam
  112. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  113. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  114. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  115. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  116. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  117. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  118. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  119. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  120. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  121. concussu late disserpunt inde tremores.
  122. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  123. tecta viam propter non magno pondere tota,
  124. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  125. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  126. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  127. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  128. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  129. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  130. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  131. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  132. collectus parte ex una procumbit et urget
  133. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  134. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  135. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  136. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  137. inclinata minent in eandem prodita partem
  138. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  139. et metuunt magni naturam credere mundi
  140. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  141. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  142. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  143. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  144. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  145. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  146. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  147. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  148. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  149. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  150. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  151. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  152. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  153. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  154. in loca se cava terrai coniecit ibique
  155. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  156. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  157. exagitata foras erumpitur et simul altam
  158. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  159. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  160. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  161. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  162. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  163. motibus in terris et multae per mare pessum
  164. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  165. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  166. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  167. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  168. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  169. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  170. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  171. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  172. terrai ne dissoluat natura repente,
  173. neu distracta suum late dispandat hiatum
  174. idque suis confusa velit complere ruinis.
  175. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  176. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  177. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  178. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  179. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  180. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  181. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  182. ---
  183. Principio mare mirantur non reddere maius
  184. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  185. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  186. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  187. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  188. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  189. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  190. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  191. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  192. quippe videmus enim vestis umore madentis
  193. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  194. at pelage multa et late substrata videmus.
  195. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  196. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  197. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  198. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  199. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  200. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  201. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  202. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  203. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  204. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  205. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  206. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  207. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  208. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  209. in terras itidem manare ex aequore salso;
  210. percolatur enim virus retroque remanat
  211. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  212. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  213. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  214. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  215. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  216. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  217. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  218. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  219. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  220. cernentes pavida complebant pectora cura,
  221. quid moliretur rerum natura novarum.
  222. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  223. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  224. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  225. et videas caelum summai totius unum
  226. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  227. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  228. quod bene propositum si plane contueare
  229. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  230. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  231. accepit calido febrim fervore coortam
  232. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  233. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  234. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  235. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  236. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  237. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  238. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  239. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  240. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  241. ex infinito satis omnia suppeditare,
  242. unde repente queat tellus concussa moveri
  243. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  244. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  245. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  246. et tempestates pluviae graviore coortu
  247. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  248. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  249. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  250. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  251. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  252. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  253. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  254. nil sint ad summam summai totius omnem.
  255. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  256. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  257. expediam. primum totius subcava montis
  258. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  259. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  260. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  261. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  262. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  263. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  264. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  265. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  266. differt et crassa volvit caligine fumum
  267. extruditque simul mirando pondere saxa;
  268. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  269. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  270. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  271. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  272. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  273. ---
  274. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  275. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  276. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  277. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  278. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  279. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  280. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  281. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  282. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  283. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  284. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  285. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  286. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  287. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  288. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  289. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  290. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  291. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  292. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  293. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  294. cogentes sursus replent coguntque manere.
  295. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  296. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  297. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  298. inter nigra virum percocto saecla colore
  299. exoriens penitus media ab regione diei.
  300. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  301. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  302. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  303. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  304. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  305. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  306. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  307. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  308. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  309. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  310. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  311. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  312. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  313. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  314. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  315. expediam, quali natura praedita constent.
  316. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  317. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  318. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  319. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  320. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  321. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  322. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  323. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  324. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  325. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  326. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  327. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  328. cornices, non cum fumant altaria donis;
  329. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  330. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  331. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  332. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  333. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  334. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  335. manibus ut si sint divis mactata repente.
  336. omnia quae naturali ratione geruntur,
  337. et quibus e fiant causis apparet origo;
  338. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  339. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  340. ducere forte deos manis inferne reamur,
  341. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  342. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  343. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  344. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  345. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  346. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  347. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  348. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  349. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  350. res ad vitai rationem ostendimus ante
  351. propter dissimilem naturam dissimilisque
  352. texturas inter sese primasque figuras.
  353. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  354. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  355. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  356. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  357. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  358. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  359. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  360. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  361. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  362. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  363. floris odore hominem taetro consueta necare.
  364. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  365. multa modis multis multarum semina rerum
  366. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  367. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  368. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  369. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  370. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  371. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  372. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  373. multaque praeterea languentia membra per artus
  374. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  375. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  376. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  377. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  378. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  379. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  380. at cum membra domans percepit fervida febris,
  381. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  382. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  383. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  384. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  385. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  386. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  387. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  388. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  389. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  390. quam soleant et quam vitai copia desit,
  391. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  392. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  393. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  394. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  395. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  396. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  397. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  398. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  399. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  400. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  401. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  402. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  403. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  404. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  405. propterea quod magna mali fit copia circum.
  406. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  407. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  408. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  409. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  410. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  411. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  412. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  413. scilicet in terram delabi pondere cogit
  414. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  415. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  416. ---
  417. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  418. arescit quia terra calore et semina si qua
  419. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  420. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  421. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  422. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  423. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  424. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  425. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  426. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  427. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  428. sole putant subter terras fervescere partim,
  429. nox ubi terribili terras caligine texit.
  430. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  431. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  432. non quierit calidum supera de reddere parte,
  433. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  434. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  435. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  436. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  437. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  438. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  439. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  440. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  441. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  442. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  443. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  444. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  445. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  446. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  447. et rare fecit calido miscente vapore,
  448. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  449. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  450. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  451. praeterea solis radiis iactatur aquai
  452. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  453. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  454. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  455. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  456. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  457. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  458. taedaque consimili ratione accensa per undas
  459. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  460. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  461. semina de terraque necessest funditus ipsa
  462. ignis corpora per totum consurgere fontem
  463. et simul exspirare foras exireque in auras,
  464. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  465. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  466. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  467. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  468. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  469. et multis aliis praebet regionibus aequor
  470. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  471. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  472. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  473. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  474. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  475. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  476. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  477. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  478. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  479. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  480. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  481. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  482. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  483. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  484. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  485. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  486. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  487. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  488. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  489. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  490. ordine demisso levibus iactarier auris,
  491. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  492. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  493. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  494. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  495. ipsius rei rationem reddere possis,
  496. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  497. quo magis attentas auris animumque reposco.
  498. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  499. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  500. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  501. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  502. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  503. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  504. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  505. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  506. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  507. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  508. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  509. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  510. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  511. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  512. cernere odorari licet et sentire sonare.
  513. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  514. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  515. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  516. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  517. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  518. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  519. principio fit ut in speluncis saxa superna
  520. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  521. manat item nobis e toto corpore sudor,
  522. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  523. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  524. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  525. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  526. sentimus, sentimus item transire per aurum
  527. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  528. denique per dissaepta domorum saxea voces
  529. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  530. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  531. denique qua circum caeli lorica ,
  532. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  533. et tempestate in terra caeloque coorta
  534. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  535. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  536. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  537. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  538. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  539. principio terram sol excoquit et facit are,
  540. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  541. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  542. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  543. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  544. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  545. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  546. at coria et carnem mollit durata calore.
  547. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  548. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  549. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  550. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  551. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  552. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  553. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  554. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  555. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  556. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  557. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  558. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  559. dissimili inter se natura praedita debent
  560. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  561. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  562. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  563. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  564. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  565. scilicet id fieri cogit natura viarum
  566. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  567. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  568. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  569. argentoque foras aliud vitroque meare;
  570. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  571. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  572. scilicet id fieri cogit natura viarum
  573. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  574. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  575. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  576. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  577. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  578. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  579. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  580. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  581. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  582. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  583. in medio locus, extemplo primordia ferri
  584. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  585. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  586. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  587. indupedita suis arte conexa cohaeret
  588. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  589. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  590. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  591. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  592. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  593. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  594. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  595. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  596. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  597. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  598. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  599. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  600. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  601. quod, simul a fronte est anelli rarior
  602. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  603. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  604. a tergo quasi provehat atque propellat.
  605. semper enim circum positus res verberat ;
  606. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  607. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  608. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  609. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  610. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  611. denique res omnes debent in corpore habere
  612. , quandoquidem raro sunt corpore et
  613. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  614. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  615. sollicito motu semper iactatur eoque
  616. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  617. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  618. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  619. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  620. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  621. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  622. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  623. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  624. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  625. aere interposito discordia tanta creatur
  626. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  627. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  628. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  629. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  630. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  631. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  632. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  633. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  634. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  635. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  636. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  637. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  638. lignea materies in quo genere esse videtur.
  639. interutrasque igitur ferri natura locata
  640. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  641. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  642. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  643. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  644. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  645. saxa vides primum sola colescere calce.
  646. glutine materies taurino iungitur una,
  647. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  648. quam laxare queant compages taurea vincla.
  649. vitigeni latices aquai fontibus audent
  650. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  651. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  652. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  653. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  654. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  655. denique res auro non aurum copulat una,
  656. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  657. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  658. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  659. nec me tam multam hic operam consumere par est,