De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. postremo cur sancta deum delubra suasque
  2. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  3. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  4. demit imaginibus violento volnere honorem?
  5. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  6. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  7. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  8. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  9. in mare qua missi veniant ratione superne.
  10. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  11. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  12. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  13. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  14. navigia in summum veniant vexata periclum.
  15. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  16. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  17. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  18. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  19. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  20. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  21. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  22. versabundus enim turbo descendit et illam
  23. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  24. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  25. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  26. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  27. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  28. vertex conradens ex semina nubis
  29. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  30. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  31. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  32. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  33. officere in terris, apparet crebrius idem
  34. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  35. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  36. hoc super in caeli spatio coiere repente
  37. asperiora, modis quae possint indupedita
  38. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  39. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  40. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  41. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  42. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  43. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  44. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  45. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  46. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  47. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  48. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  49. hic demum fit uti turba maiore coorta
  50. et condensa queant apparere et simul ipso
  51. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  52. nam loca declarat sursum ventosa patere
  53. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  54. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  55. corpora naturam declarant litore vestis
  56. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  57. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  58. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  59. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  60. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  61. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  62. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  63. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  64. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  65. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  66. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  67. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  68. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  69. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  70. esse infinitam docui, quantaque volarent
  71. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  72. immemorabile per spatium transire solerent.
  73. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  74. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  75. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  76. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  77. et quasi per magni circum spiracula mundi
  78. exitus introitusque elementis redditus extat.
  79. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  80. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  81. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  82. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  83. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  84. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  85. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  86. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  87. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  88. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  89. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  90. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  91. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  92. multa modis multis convenere undique adaucta,
  93. confertae nubes umorem mittere certant
  94. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  95. copia nimborum turba maiore coacta
  96. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  97. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  98. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  99. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  100. cera super calido tabescens multa liquescat.
  101. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  102. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  103. at retinere diu pluviae longumque morari
  104. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  105. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  106. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  107. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  108. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  109. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  110. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  111. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  112. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  113. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  114. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  115. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  116. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  117. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  118. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  119. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  120. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  121. supter item ut supera ventosis undique plenam
  122. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  123. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  124. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  125. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  126. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  127. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  128. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  129. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  130. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  131. concussu late disserpunt inde tremores.
  132. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  133. tecta viam propter non magno pondere tota,
  134. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  135. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  136. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  137. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  138. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  139. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  140. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  141. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  142. collectus parte ex una procumbit et urget
  143. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  144. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  145. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  146. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  147. inclinata minent in eandem prodita partem
  148. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  149. et metuunt magni naturam credere mundi
  150. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  151. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  152. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  153. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  154. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  155. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  156. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  157. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  158. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  159. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  160. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  161. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  162. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  163. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  164. in loca se cava terrai coniecit ibique
  165. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  166. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  167. exagitata foras erumpitur et simul altam
  168. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  169. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  170. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  171. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  172. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  173. motibus in terris et multae per mare pessum
  174. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  175. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  176. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  177. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  178. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  179. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  180. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  181. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  182. terrai ne dissoluat natura repente,
  183. neu distracta suum late dispandat hiatum
  184. idque suis confusa velit complere ruinis.
  185. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  186. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  187. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  188. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  189. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  190. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  191. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  192. ---
  193. Principio mare mirantur non reddere maius
  194. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  195. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  196. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  197. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  198. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  199. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  200. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  201. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  202. quippe videmus enim vestis umore madentis
  203. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  204. at pelage multa et late substrata videmus.
  205. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  206. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  207. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  208. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  209. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  210. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  211. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  212. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  213. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  214. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  215. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  216. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  217. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  218. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  219. in terras itidem manare ex aequore salso;
  220. percolatur enim virus retroque remanat
  221. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  222. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  223. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  224. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  225. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  226. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  227. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  228. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  229. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  230. cernentes pavida complebant pectora cura,
  231. quid moliretur rerum natura novarum.
  232. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  233. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  234. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  235. et videas caelum summai totius unum
  236. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  237. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  238. quod bene propositum si plane contueare
  239. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  240. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  241. accepit calido febrim fervore coortam
  242. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  243. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  244. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  245. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  246. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  247. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  248. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  249. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  250. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  251. ex infinito satis omnia suppeditare,
  252. unde repente queat tellus concussa moveri
  253. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  254. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  255. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  256. et tempestates pluviae graviore coortu
  257. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  258. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  259. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  260. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  261. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  262. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  263. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  264. nil sint ad summam summai totius omnem.
  265. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  266. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  267. expediam. primum totius subcava montis
  268. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  269. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  270. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  271. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  272. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  273. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  274. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  275. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  276. differt et crassa volvit caligine fumum
  277. extruditque simul mirando pondere saxa;
  278. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  279. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  280. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  281. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  282. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  283. ---
  284. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  285. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  286. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  287. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  288. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  289. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  290. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  291. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  292. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas