De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  2. postremo cur sancta deum delubra suasque
  3. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  4. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  5. demit imaginibus violento volnere honorem?
  6. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  7. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  8. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  9. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  10. in mare qua missi veniant ratione superne.
  11. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  12. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  13. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  14. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  15. navigia in summum veniant vexata periclum.
  16. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  17. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  18. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  19. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  20. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  21. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  22. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  23. versabundus enim turbo descendit et illam
  24. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  25. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  26. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  27. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  28. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  29. vertex conradens ex semina nubis
  30. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  31. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  32. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  33. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  34. officere in terris, apparet crebrius idem
  35. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  36. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  37. hoc super in caeli spatio coiere repente
  38. asperiora, modis quae possint indupedita
  39. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  40. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  41. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  42. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  43. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  44. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  45. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  46. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  47. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  48. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  49. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  50. hic demum fit uti turba maiore coorta
  51. et condensa queant apparere et simul ipso
  52. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  53. nam loca declarat sursum ventosa patere
  54. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  55. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  56. corpora naturam declarant litore vestis
  57. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  58. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  59. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  60. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  61. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  62. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  63. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  64. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  65. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  66. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  67. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  68. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  69. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  70. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  71. esse infinitam docui, quantaque volarent
  72. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  73. immemorabile per spatium transire solerent.
  74. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  75. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  76. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  77. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  78. et quasi per magni circum spiracula mundi
  79. exitus introitusque elementis redditus extat.
  80. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  81. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  82. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  83. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  84. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  85. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  86. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  87. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  88. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  89. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  90. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  91. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  92. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  93. multa modis multis convenere undique adaucta,
  94. confertae nubes umorem mittere certant
  95. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  96. copia nimborum turba maiore coacta
  97. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  98. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  99. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  100. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  101. cera super calido tabescens multa liquescat.
  102. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  103. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  104. at retinere diu pluviae longumque morari
  105. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  106. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  107. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  108. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  109. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  110. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  111. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  112. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  113. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  114. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  115. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  116. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  117. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  118. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  119. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  120. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  121. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  122. supter item ut supera ventosis undique plenam
  123. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  124. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  125. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  126. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  127. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  128. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  129. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  130. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  131. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  132. concussu late disserpunt inde tremores.
  133. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  134. tecta viam propter non magno pondere tota,
  135. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  136. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  137. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  138. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  139. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  140. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  141. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  142. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  143. collectus parte ex una procumbit et urget
  144. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  145. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  146. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  147. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  148. inclinata minent in eandem prodita partem
  149. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  150. et metuunt magni naturam credere mundi
  151. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  152. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  153. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  154. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  155. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  156. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  157. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  158. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  159. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  160. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  161. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  162. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  163. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  164. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  165. in loca se cava terrai coniecit ibique
  166. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  167. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  168. exagitata foras erumpitur et simul altam
  169. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  170. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  171. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  172. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  173. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  174. motibus in terris et multae per mare pessum
  175. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  176. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  177. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  178. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  179. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  180. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  181. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  182. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  183. terrai ne dissoluat natura repente,
  184. neu distracta suum late dispandat hiatum
  185. idque suis confusa velit complere ruinis.
  186. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  187. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  188. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  189. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  190. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  191. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  192. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  193. ---
  194. Principio mare mirantur non reddere maius
  195. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  196. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  197. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  198. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  199. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  200. guttai vix instar erunt unius adaugmen;