De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at saepest numero factum fierique necessest,
  2. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  3. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  4. postremo cur sancta deum delubra suasque
  5. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  6. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  7. demit imaginibus violento volnere honorem?
  8. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  9. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  10. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  11. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  12. in mare qua missi veniant ratione superne.
  13. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  14. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  15. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  16. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  17. navigia in summum veniant vexata periclum.
  18. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  19. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  20. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  21. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  22. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  23. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  24. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  25. versabundus enim turbo descendit et illam
  26. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  27. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  28. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  29. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  30. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  31. vertex conradens ex semina nubis
  32. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  33. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  34. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  35. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  36. officere in terris, apparet crebrius idem
  37. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  38. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  39. hoc super in caeli spatio coiere repente
  40. asperiora, modis quae possint indupedita
  41. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  42. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  43. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  44. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  45. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  46. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  47. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  48. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  49. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  50. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  51. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  52. hic demum fit uti turba maiore coorta
  53. et condensa queant apparere et simul ipso
  54. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  55. nam loca declarat sursum ventosa patere
  56. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  57. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  58. corpora naturam declarant litore vestis
  59. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  60. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  61. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  62. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  63. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  64. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  65. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  66. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  67. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  68. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  69. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  70. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  71. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  72. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  73. esse infinitam docui, quantaque volarent
  74. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  75. immemorabile per spatium transire solerent.
  76. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  77. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  78. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  79. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  80. et quasi per magni circum spiracula mundi
  81. exitus introitusque elementis redditus extat.
  82. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  83. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  84. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  85. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  86. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  87. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  88. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  89. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  90. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  91. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  92. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  93. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  94. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  95. multa modis multis convenere undique adaucta,
  96. confertae nubes umorem mittere certant
  97. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  98. copia nimborum turba maiore coacta
  99. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  100. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  101. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  102. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  103. cera super calido tabescens multa liquescat.
  104. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  105. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  106. at retinere diu pluviae longumque morari
  107. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  108. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  109. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  110. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  111. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  112. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  113. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  114. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  115. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  116. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  117. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  118. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  119. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  120. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  121. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  122. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  123. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  124. supter item ut supera ventosis undique plenam
  125. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  126. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  127. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  128. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  129. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  130. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  131. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  132. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  133. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  134. concussu late disserpunt inde tremores.
  135. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  136. tecta viam propter non magno pondere tota,
  137. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  138. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  139. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  140. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  141. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  142. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  143. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  144. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  145. collectus parte ex una procumbit et urget
  146. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  147. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  148. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  149. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  150. inclinata minent in eandem prodita partem
  151. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  152. et metuunt magni naturam credere mundi
  153. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  154. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  155. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  156. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  157. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  158. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  159. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  160. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  161. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  162. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  163. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  164. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  165. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  166. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  167. in loca se cava terrai coniecit ibique
  168. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  169. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  170. exagitata foras erumpitur et simul altam
  171. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  172. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  173. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  174. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  175. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  176. motibus in terris et multae per mare pessum
  177. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  178. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  179. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  180. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  181. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  182. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  183. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  184. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  185. terrai ne dissoluat natura repente,
  186. neu distracta suum late dispandat hiatum
  187. idque suis confusa velit complere ruinis.
  188. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  189. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  190. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  191. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  192. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  193. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  194. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  195. ---
  196. Principio mare mirantur non reddere maius
  197. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  198. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  199. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  200. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  201. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  202. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  203. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  204. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  205. quippe videmus enim vestis umore madentis
  206. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  207. at pelage multa et late substrata videmus.
  208. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  209. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  210. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  211. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  212. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  213. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  214. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  215. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  216. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  217. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  218. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  219. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  220. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  221. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  222. in terras itidem manare ex aequore salso;
  223. percolatur enim virus retroque remanat
  224. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  225. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  226. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  227. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  228. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  229. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  230. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  231. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  232. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  233. cernentes pavida complebant pectora cura,
  234. quid moliretur rerum natura novarum.
  235. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  236. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  237. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  238. et videas caelum summai totius unum
  239. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  240. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  241. quod bene propositum si plane contueare
  242. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  243. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  244. accepit calido febrim fervore coortam
  245. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  246. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  247. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  248. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  249. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  250. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  251. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  252. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  253. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  254. ex infinito satis omnia suppeditare,
  255. unde repente queat tellus concussa moveri
  256. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  257. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  258. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  259. et tempestates pluviae graviore coortu
  260. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  261. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  262. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  263. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  264. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  265. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  266. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  267. nil sint ad summam summai totius omnem.
  268. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  269. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  270. expediam. primum totius subcava montis
  271. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  272. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  273. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  274. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  275. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  276. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  277. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  278. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  279. differt et crassa volvit caligine fumum
  280. extruditque simul mirando pondere saxa;
  281. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  282. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  283. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  284. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  285. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  286. ---
  287. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  288. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  289. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  290. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  291. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  292. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  293. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  294. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  295. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  296. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  297. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  298. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  299. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  300. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  301. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  302. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  303. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  304. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  305. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  306. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  307. cogentes sursus replent coguntque manere.
  308. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  309. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  310. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  311. inter nigra virum percocto saecla colore
  312. exoriens penitus media ab regione diei.
  313. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  314. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  315. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  316. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  317. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  318. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  319. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  320. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  321. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  322. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  323. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  324. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  325. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  326. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  327. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  328. expediam, quali natura praedita constent.
  329. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  330. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  331. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  332. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  333. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  334. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  335. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  336. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  337. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  338. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  339. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  340. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  341. cornices, non cum fumant altaria donis;
  342. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  343. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  344. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  345. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  346. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  347. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  348. manibus ut si sint divis mactata repente.
  349. omnia quae naturali ratione geruntur,
  350. et quibus e fiant causis apparet origo;
  351. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  352. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  353. ducere forte deos manis inferne reamur,
  354. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  355. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  356. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  357. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  358. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  359. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  360. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  361. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  362. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  363. res ad vitai rationem ostendimus ante
  364. propter dissimilem naturam dissimilisque
  365. texturas inter sese primasque figuras.
  366. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  367. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  368. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  369. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  370. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  371. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  372. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  373. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  374. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  375. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  376. floris odore hominem taetro consueta necare.
  377. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  378. multa modis multis multarum semina rerum
  379. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  380. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  381. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  382. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  383. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  384. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  385. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  386. multaque praeterea languentia membra per artus
  387. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  388. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  389. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  390. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  391. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  392. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  393. at cum membra domans percepit fervida febris,
  394. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  395. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  396. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  397. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  398. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  399. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  400. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  401. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  402. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  403. quam soleant et quam vitai copia desit,
  404. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  405. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  406. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  407. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  408. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  409. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  410. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  411. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  412. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  413. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  414. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  415. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  416. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  417. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  418. propterea quod magna mali fit copia circum.
  419. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  420. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  421. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  422. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  423. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  424. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  425. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  426. scilicet in terram delabi pondere cogit
  427. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  428. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  429. ---
  430. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  431. arescit quia terra calore et semina si qua
  432. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  433. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  434. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  435. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  436. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  437. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  438. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  439. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  440. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  441. sole putant subter terras fervescere partim,
  442. nox ubi terribili terras caligine texit.
  443. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  444. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  445. non quierit calidum supera de reddere parte,
  446. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  447. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  448. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  449. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  450. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  451. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  452. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  453. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  454. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  455. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  456. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  457. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  458. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  459. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  460. et rare fecit calido miscente vapore,
  461. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  462. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  463. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  464. praeterea solis radiis iactatur aquai
  465. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  466. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  467. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  468. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  469. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  470. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  471. taedaque consimili ratione accensa per undas
  472. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  473. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  474. semina de terraque necessest funditus ipsa
  475. ignis corpora per totum consurgere fontem
  476. et simul exspirare foras exireque in auras,
  477. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  478. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  479. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  480. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  481. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  482. et multis aliis praebet regionibus aequor
  483. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  484. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  485. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  486. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  487. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  488. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  489. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  490. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  491. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  492. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  493. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  494. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  495. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  496. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  497. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  498. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  499. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  500. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  501. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  502. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  503. ordine demisso levibus iactarier auris,
  504. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  505. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  506. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  507. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  508. ipsius rei rationem reddere possis,
  509. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  510. quo magis attentas auris animumque reposco.
  511. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  512. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  513. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  514. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  515. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  516. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  517. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  518. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  519. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  520. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  521. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  522. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  523. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  524. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  525. cernere odorari licet et sentire sonare.
  526. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  527. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  528. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  529. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  530. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  531. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  532. principio fit ut in speluncis saxa superna
  533. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  534. manat item nobis e toto corpore sudor,
  535. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  536. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  537. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  538. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  539. sentimus, sentimus item transire per aurum
  540. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  541. denique per dissaepta domorum saxea voces
  542. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  543. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  544. denique qua circum caeli lorica ,
  545. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  546. et tempestate in terra caeloque coorta
  547. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  548. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  549. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  550. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  551. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  552. principio terram sol excoquit et facit are,
  553. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  554. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  555. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  556. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  557. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  558. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  559. at coria et carnem mollit durata calore.
  560. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  561. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  562. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  563. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  564. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  565. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  566. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  567. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  568. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  569. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  570. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  571. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  572. dissimili inter se natura praedita debent
  573. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  574. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  575. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  576. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  577. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  578. scilicet id fieri cogit natura viarum
  579. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  580. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  581. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  582. argentoque foras aliud vitroque meare;
  583. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  584. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  585. scilicet id fieri cogit natura viarum
  586. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  587. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  588. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  589. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  590. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  591. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  592. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  593. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  594. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  595. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  596. in medio locus, extemplo primordia ferri
  597. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  598. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  599. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  600. indupedita suis arte conexa cohaeret
  601. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  602. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  603. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  604. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  605. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  606. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  607. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  608. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  609. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  610. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  611. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  612. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  613. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  614. quod, simul a fronte est anelli rarior
  615. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  616. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  617. a tergo quasi provehat atque propellat.
  618. semper enim circum positus res verberat ;
  619. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  620. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  621. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  622. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  623. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  624. denique res omnes debent in corpore habere
  625. , quandoquidem raro sunt corpore et
  626. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  627. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  628. sollicito motu semper iactatur eoque
  629. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  630. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  631. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  632. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  633. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  634. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  635. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  636. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  637. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  638. aere interposito discordia tanta creatur
  639. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  640. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  641. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  642. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  643. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  644. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  645. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  646. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  647. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  648. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  649. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  650. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  651. lignea materies in quo genere esse videtur.
  652. interutrasque igitur ferri natura locata
  653. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  654. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  655. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  656. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  657. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  658. saxa vides primum sola colescere calce.
  659. glutine materies taurino iungitur una,
  660. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  661. quam laxare queant compages taurea vincla.
  662. vitigeni latices aquai fontibus audent
  663. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  664. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  665. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  666. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  667. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  668. denique res auro non aurum copulat una,
  669. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  670. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  671. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  672. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  673. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  674. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  675. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  676. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  677. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  678. inter se quaedam possint coplata teneri;
  679. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  680. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  681. mortiferam possit cladem conflare coorta
  682. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  683. expediam, primum multarum semina rerum
  684. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  685. et contra quae sint morbo mortique necessest
  686. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  687. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  688. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  689. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  690. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  691. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  692. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  693. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  694. temptari procul a patria qui cumque domoque
  695. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  696. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  697. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  698. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  699. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  700. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  701. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  702. tum color et facies hominum distare videntur
  703. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  704. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  705. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  706. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  707. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  708. partibus ac membris; varius concinnat id .
  709. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  710. commovet atque inimicus serpere coepit,
  711. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  712. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  713. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  714. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  715. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  716. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  717. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  718. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  719. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  720. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  721. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  722. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  723. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  724. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  725. an caelum nobis ultro natura corumptum
  726. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  727. quod nos adventu possit temptare recenti.
  728. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  729. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  730. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  731. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  732. permensus multum camposque natantis,
  733. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  734. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  735. principio caput incensum fervore gerebant
  736. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  737. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  738. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  739. atque animi interpres manabat lingua cruore
  740. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  741. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  742. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  743. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  744. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  745. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  746. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  747. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  748. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  749. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  750. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  751. corripere adsidue nervos et membra coactans
  752. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  753. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  754. corporis in summo summam fervescere partem,
  755. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  756. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  757. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  758. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  759. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  760. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  761. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  762. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  763. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  764. multi praecipites nymphis putealibus alte
  765. inciderunt ipso venientes ore patente:
  766. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  767. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  768. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  769. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  770. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  771. lumina versarent oculorum expertia somno.
  772. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  773. perturbata animi mens in maerore metuque,
  774. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  775. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  776. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  777. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  778. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  779. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  780. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  781. a pedibusque minutatim succedere frigus
  782. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  783. conpressae nares, nasi primoris acumen
  784. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  785. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  786. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  787. octavoque fere candenti lumine solis
  788. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  789. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  790. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  791. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  792. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  793. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  794. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  795. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  796. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  797. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  798. et graviter partim metuentes limina leti
  799. vivebant ferro privati parte virili,
  800. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  801. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  802. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  803. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  804. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  805. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra