De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  2. at saepest numero factum fierique necessest,
  3. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  4. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  5. postremo cur sancta deum delubra suasque
  6. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  7. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  8. demit imaginibus violento volnere honorem?
  9. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  10. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  11. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  12. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  13. in mare qua missi veniant ratione superne.
  14. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  15. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  16. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  17. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  18. navigia in summum veniant vexata periclum.
  19. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  20. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  21. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  22. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  23. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  24. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  25. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  26. versabundus enim turbo descendit et illam
  27. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  28. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  29. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  30. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  31. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  32. vertex conradens ex semina nubis
  33. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  34. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  35. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  36. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  37. officere in terris, apparet crebrius idem
  38. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  39. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  40. hoc super in caeli spatio coiere repente
  41. asperiora, modis quae possint indupedita
  42. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  43. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  44. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  45. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  46. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  47. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  48. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  49. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  50. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  51. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  52. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  53. hic demum fit uti turba maiore coorta
  54. et condensa queant apparere et simul ipso
  55. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  56. nam loca declarat sursum ventosa patere
  57. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  58. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  59. corpora naturam declarant litore vestis
  60. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  61. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  62. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  63. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  64. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  65. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  66. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  67. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  68. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  69. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  70. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  71. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  72. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  73. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  74. esse infinitam docui, quantaque volarent
  75. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  76. immemorabile per spatium transire solerent.
  77. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  78. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  79. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  80. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  81. et quasi per magni circum spiracula mundi
  82. exitus introitusque elementis redditus extat.
  83. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  84. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  85. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  86. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  87. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  88. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  89. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  90. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  91. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  92. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  93. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  94. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  95. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  96. multa modis multis convenere undique adaucta,
  97. confertae nubes umorem mittere certant
  98. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  99. copia nimborum turba maiore coacta
  100. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  101. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  102. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  103. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  104. cera super calido tabescens multa liquescat.
  105. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  106. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  107. at retinere diu pluviae longumque morari
  108. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  109. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  110. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  111. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  112. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  113. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  114. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  115. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  116. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  117. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  118. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  119. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  120. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  121. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  122. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  123. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  124. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  125. supter item ut supera ventosis undique plenam
  126. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  127. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  128. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  129. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  130. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  131. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  132. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  133. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  134. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  135. concussu late disserpunt inde tremores.
  136. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  137. tecta viam propter non magno pondere tota,
  138. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  139. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  140. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  141. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  142. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  143. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  144. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  145. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  146. collectus parte ex una procumbit et urget
  147. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  148. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  149. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  150. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  151. inclinata minent in eandem prodita partem
  152. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  153. et metuunt magni naturam credere mundi
  154. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  155. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  156. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  157. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  158. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  159. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  160. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  161. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  162. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  163. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  164. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  165. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  166. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  167. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  168. in loca se cava terrai coniecit ibique
  169. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  170. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  171. exagitata foras erumpitur et simul altam
  172. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  173. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  174. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  175. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  176. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  177. motibus in terris et multae per mare pessum
  178. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  179. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  180. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  181. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  182. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  183. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  184. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  185. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  186. terrai ne dissoluat natura repente,
  187. neu distracta suum late dispandat hiatum
  188. idque suis confusa velit complere ruinis.
  189. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  190. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  191. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  192. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  193. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  194. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  195. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  196. ---
  197. Principio mare mirantur non reddere maius
  198. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  199. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  200. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  201. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  202. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  203. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  204. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  205. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  206. quippe videmus enim vestis umore madentis
  207. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  208. at pelage multa et late substrata videmus.
  209. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  210. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  211. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  212. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  213. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  214. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  215. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  216. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  217. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  218. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  219. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  220. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  221. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  222. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  223. in terras itidem manare ex aequore salso;
  224. percolatur enim virus retroque remanat
  225. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  226. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  227. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  228. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  229. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  230. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  231. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  232. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  233. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  234. cernentes pavida complebant pectora cura,
  235. quid moliretur rerum natura novarum.
  236. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  237. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  238. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  239. et videas caelum summai totius unum
  240. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  241. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  242. quod bene propositum si plane contueare
  243. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  244. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  245. accepit calido febrim fervore coortam
  246. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  247. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  248. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  249. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  250. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  251. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  252. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  253. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  254. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  255. ex infinito satis omnia suppeditare,
  256. unde repente queat tellus concussa moveri
  257. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  258. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  259. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  260. et tempestates pluviae graviore coortu
  261. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  262. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  263. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  264. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  265. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  266. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  267. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  268. nil sint ad summam summai totius omnem.
  269. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  270. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  271. expediam. primum totius subcava montis
  272. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  273. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  274. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  275. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  276. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  277. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  278. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  279. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  280. differt et crassa volvit caligine fumum
  281. extruditque simul mirando pondere saxa;
  282. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  283. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  284. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  285. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  286. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  287. ---
  288. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  289. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  290. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  291. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  292. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  293. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  294. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  295. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  296. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  297. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  298. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  299. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  300. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  301. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  302. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  303. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  304. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  305. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  306. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  307. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  308. cogentes sursus replent coguntque manere.
  309. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  310. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  311. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  312. inter nigra virum percocto saecla colore
  313. exoriens penitus media ab regione diei.
  314. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  315. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  316. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  317. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  318. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  319. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  320. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  321. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  322. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  323. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  324. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  325. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  326. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  327. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  328. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  329. expediam, quali natura praedita constent.
  330. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  331. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  332. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  333. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  334. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  335. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  336. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  337. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  338. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  339. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  340. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  341. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  342. cornices, non cum fumant altaria donis;
  343. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  344. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  345. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  346. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  347. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  348. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  349. manibus ut si sint divis mactata repente.
  350. omnia quae naturali ratione geruntur,
  351. et quibus e fiant causis apparet origo;
  352. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  353. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  354. ducere forte deos manis inferne reamur,
  355. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  356. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  357. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  358. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  359. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  360. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  361. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  362. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  363. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  364. res ad vitai rationem ostendimus ante
  365. propter dissimilem naturam dissimilisque
  366. texturas inter sese primasque figuras.
  367. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  368. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  369. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  370. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  371. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  372. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  373. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  374. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  375. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  376. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  377. floris odore hominem taetro consueta necare.
  378. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  379. multa modis multis multarum semina rerum
  380. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  381. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  382. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  383. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  384. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  385. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  386. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  387. multaque praeterea languentia membra per artus
  388. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  389. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  390. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  391. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  392. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  393. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  394. at cum membra domans percepit fervida febris,
  395. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  396. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  397. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  398. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  399. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  400. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  401. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  402. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  403. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  404. quam soleant et quam vitai copia desit,
  405. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  406. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  407. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  408. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  409. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  410. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  411. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  412. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  413. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  414. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  415. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  416. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  417. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  418. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  419. propterea quod magna mali fit copia circum.
  420. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  421. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  422. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  423. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  424. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  425. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  426. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  427. scilicet in terram delabi pondere cogit
  428. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  429. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  430. ---
  431. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  432. arescit quia terra calore et semina si qua
  433. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  434. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  435. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  436. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  437. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  438. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  439. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  440. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.