De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et simul in multas partis qui credere possis
  2. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  3. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  4. at saepest numero factum fierique necessest,
  5. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  6. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  7. postremo cur sancta deum delubra suasque
  8. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  9. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  10. demit imaginibus violento volnere honorem?
  11. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  12. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  13. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  14. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  15. in mare qua missi veniant ratione superne.
  16. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  17. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  18. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  19. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  20. navigia in summum veniant vexata periclum.
  21. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  22. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  23. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  24. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  25. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  26. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  27. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  28. versabundus enim turbo descendit et illam
  29. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  30. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  31. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  32. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  33. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  34. vertex conradens ex semina nubis
  35. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  36. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  37. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  38. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  39. officere in terris, apparet crebrius idem
  40. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  41. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  42. hoc super in caeli spatio coiere repente
  43. asperiora, modis quae possint indupedita
  44. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  45. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  46. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  47. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  48. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  49. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  50. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  51. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  52. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  53. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  54. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  55. hic demum fit uti turba maiore coorta
  56. et condensa queant apparere et simul ipso
  57. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  58. nam loca declarat sursum ventosa patere
  59. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  60. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  61. corpora naturam declarant litore vestis
  62. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  63. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  64. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  65. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  66. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  67. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  68. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  69. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  70. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  71. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  72. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  73. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  74. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  75. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  76. esse infinitam docui, quantaque volarent
  77. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  78. immemorabile per spatium transire solerent.
  79. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  80. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  81. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  82. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  83. et quasi per magni circum spiracula mundi
  84. exitus introitusque elementis redditus extat.
  85. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  86. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  87. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  88. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  89. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  90. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  91. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  92. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  93. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  94. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  95. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  96. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  97. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  98. multa modis multis convenere undique adaucta,
  99. confertae nubes umorem mittere certant
  100. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  101. copia nimborum turba maiore coacta
  102. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  103. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  104. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  105. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  106. cera super calido tabescens multa liquescat.
  107. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  108. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  109. at retinere diu pluviae longumque morari
  110. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  111. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  112. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  113. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  114. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  115. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  116. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  117. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  118. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  119. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  120. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  121. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  122. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  123. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  124. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  125. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  126. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  127. supter item ut supera ventosis undique plenam
  128. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  129. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  130. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  131. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  132. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  133. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  134. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  135. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  136. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  137. concussu late disserpunt inde tremores.
  138. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  139. tecta viam propter non magno pondere tota,
  140. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  141. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  142. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  143. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  144. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  145. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  146. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  147. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  148. collectus parte ex una procumbit et urget
  149. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  150. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  151. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  152. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  153. inclinata minent in eandem prodita partem
  154. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  155. et metuunt magni naturam credere mundi
  156. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  157. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  158. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  159. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;