De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et primae dederunt solacia dulcia vitae,
  2. cum genuere virum tali cum corde repertum,
  3. omnia veridico qui quondam ex ore profudit;
  4. cuius et extincti propter divina reperta
  5. divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.
  6. nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus
  7. omnia iam ferme mortalibus esse parata
  8. et, pro quam possent, vitam consistere tutam,
  9. divitiis homines et honore et laude potentis
  10. affluere atque bona gnatorum excellere fama,
  11. nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
  12. atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
  13. pausa atque infestis cogi saevire querellis,
  14. intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
  15. omniaque illius vitio corrumpier intus,
  16. quae conlata foris et commoda cumque venirent;
  17. partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
  18. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  19. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  20. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  21. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  22. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  23. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  24. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  25. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  26. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  27. quod fieret naturali varieque volaret
  28. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  29. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  30. et genus humanum frustra plerumque probavit
  31. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  32. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  33. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  34. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  35. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  36. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  37. non radii solis nec lucida tela diei
  38. discutiant, sed naturae species ratioque.
  39. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  40. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  41. esse et nativo consistere corpore caelum,
  42. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  43. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  44. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  45. ---
  46. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  47. currenti spatium praemonstra, callida musa
  48. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  49. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  50. ---
  51. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  52. ---
  53. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  54. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  55. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  56. et faciunt animos humilis formidine divom
  57. depressosque premunt ad terram propterea quod
  58. ignorantia causarum conferre deorum
  59. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  60. quorum operum causas nulla ratione videre
  61. possunt ac fieri divino numine rentur.
  62. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  63. si tamen interea mirantur qua ratione
  64. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  65. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  66. rursus in antiquas referuntur religionis
  67. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  68. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  69. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  70. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  71. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  72. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  73. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  74. delibata deum per te tibi numina sancta
  75. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  76. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  77. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  78. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  79. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  80. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  81. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  82. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  83. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  84. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  85. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  86. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  87. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  88. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  89. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  90. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  91. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  92. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  93. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  94. quorum operum causas nulla ratione videre
  95. possunt ac fieri divino numine rentur.
  96. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  97. propterea quia concurrunt sublime volantes
  98. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  99. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  100. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  101. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  102. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  103. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  104. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  105. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  106. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  107. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  108. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  109. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  110. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  111. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  112. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  113. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  114. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  115. verberibus venti versant planguntque per auras.
  116. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  117. frontibus adversis possint quam de latere ire
  118. diverso motu radentes corpora tractim,
  119. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  120. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  121. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  122. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  123. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  124. cum subito validi venti conlecta procella
  125. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  126. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  127. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  128. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  129. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  130. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  131. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  132. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  133. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  134. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  135. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  136. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  137. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  138. perscindat nubem perfringens impete recto;
  139. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  140. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  141. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  142. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  143. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  144. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  145. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  146. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  147. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  148. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  149. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  150. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  151. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  152. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  153. turbine ventorum comburens impete magno;
  154. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  155. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  156. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  157. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  158. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  159. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  160. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  161. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  162. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  163. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  164. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  165. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  166. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  167. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  168. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  169. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  170. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  171. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  172. e simili causa, concursu natus eodem.
  173. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  174. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  175. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  176. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  177. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  178. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  179. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  180. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  181. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  182. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  183. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  184. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  185. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  186. extructis aliis alias super impete miro.
  187. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  188. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  189. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  190. nubila portabunt venti transversa per auras,
  191. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  192. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  193. in statione locata sepultis undique ventis;
  194. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  195. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  196. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  197. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  198. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  199. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  200. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  201. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  202. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  203. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  204. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  205. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  206. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  207. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  208. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  209. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  210. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  211. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  212. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  213. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  214. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  215. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  216. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  217. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  218. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  219. Quod superest, quali natura praedita constent
  220. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  221. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  222. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  223. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  224. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  225. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  226. constituit natura minutis mobilibusque
  227. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  228. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  229. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  230. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  231. curat item vasis integris vina repente
  232. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  233. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  234. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  235. mobiliter soluens differt primordia vini.
  236. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  237. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  238. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  239. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  240. fiant ut possint ictu discludere turris,
  241. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  242. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  243. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  244. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  245. expediam neque te in promissis plura morabor.
  246. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  247. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  248. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  249. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  250. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  251. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  252. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  253. adeo tetra nimborum nocte coorta
  254. inpendent atrae formidinis ora superne,
  255. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  256. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  257. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  258. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  259. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  260. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  261. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  262. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  263. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  264. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  265. multa forent multis exempto nubila sole;
  266. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  267. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  268. si non extructis foret alte nubibus aether.
  269. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  270. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  271. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  272. semina habere cavas nubes et multa necessest
  273. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  274. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  275. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  276. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  277. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  278. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  279. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  280. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  281. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  282. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  283. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  284. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  285. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  286. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  287. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  288. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  289. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  290. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  291. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  292. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  293. tantus discidio nubis ventique procella
  294. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  295. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  296. incidit in validam maturo culmine nubem;
  297. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  298. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  299. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  300. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  301. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  302. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  303. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  304. atque alia ex ipso conradens portat
  305. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  306. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  307. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  308. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  309. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  310. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  311. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  312. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  313. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  314. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  315. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  316. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  317. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  318. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  319. nec temere omnino plane vis frigida venti
  320. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  321. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  322. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  323. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  324. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  325. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  326. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  327. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  328. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  329. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  330. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  331. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  332. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  333. non igitur multis offensibus in remorando
  334. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  335. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  336. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  337. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  338. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  339. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  340. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  341. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  342. et validas auget viris et roborat ictum;
  343. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  344. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  345. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  346. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  347. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  348. incolumisque venit per res atque integra transit
  349. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  350. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  351. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  352. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  353. conferve facit, e parvis quia facta minute
  354. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  355. quae facile insinuantur et insinuata repente
  356. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  357. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  358. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  359. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  360. frigore enim desunt ignes ventique calore
  361. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  362. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  363. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  364. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.