De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  2. indicia occultae divum perquirere mentis,
  3. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  4. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  5. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  6. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  7. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  8. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  9. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  10. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  11. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  12. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  13. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  14. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  15. turbine caelesti subito correptus et igni?
  16. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  17. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  18. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  19. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  20. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  21. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  22. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  23. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  24. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  25. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  26. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  27. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  28. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  29. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  30. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  31. et simul in multas partis qui credere possis
  32. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  33. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  34. at saepest numero factum fierique necessest,
  35. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  36. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  37. postremo cur sancta deum delubra suasque
  38. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  39. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  40. demit imaginibus violento volnere honorem?
  41. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  42. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  43. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  44. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  45. in mare qua missi veniant ratione superne.
  46. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  47. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  48. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  49. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  50. navigia in summum veniant vexata periclum.
  51. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  52. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  53. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  54. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  55. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  56. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  57. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  58. versabundus enim turbo descendit et illam
  59. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  60. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  61. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  62. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  63. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  64. vertex conradens ex semina nubis
  65. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  66. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  67. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  68. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  69. officere in terris, apparet crebrius idem
  70. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  71. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  72. hoc super in caeli spatio coiere repente
  73. asperiora, modis quae possint indupedita
  74. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  75. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  76. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  77. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  78. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  79. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  80. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  81. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  82. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  83. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  84. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  85. hic demum fit uti turba maiore coorta
  86. et condensa queant apparere et simul ipso
  87. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  88. nam loca declarat sursum ventosa patere
  89. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  90. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  91. corpora naturam declarant litore vestis
  92. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  93. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  94. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  95. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  96. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  97. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  98. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  99. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  100. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  101. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  102. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  103. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  104. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  105. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  106. esse infinitam docui, quantaque volarent
  107. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  108. immemorabile per spatium transire solerent.
  109. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  110. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  111. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  112. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  113. et quasi per magni circum spiracula mundi
  114. exitus introitusque elementis redditus extat.
  115. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  116. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  117. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  118. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  119. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  120. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  121. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  122. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  123. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  124. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  125. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  126. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  127. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  128. multa modis multis convenere undique adaucta,
  129. confertae nubes umorem mittere certant
  130. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  131. copia nimborum turba maiore coacta
  132. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  133. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  134. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  135. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  136. cera super calido tabescens multa liquescat.
  137. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  138. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  139. at retinere diu pluviae longumque morari
  140. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  141. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  142. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  143. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  144. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  145. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  146. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  147. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  148. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  149. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  150. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  151. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,