De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  2. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  3. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  4. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  5. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  6. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  7. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  8. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  9. indicia occultae divum perquirere mentis,
  10. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  11. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  12. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  13. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  14. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  15. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  16. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  17. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  18. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  19. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  20. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  21. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  22. turbine caelesti subito correptus et igni?
  23. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  24. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  25. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  26. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  27. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  28. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  29. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  30. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  31. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  32. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  33. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  34. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  35. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  36. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  37. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  38. et simul in multas partis qui credere possis
  39. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  40. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  41. at saepest numero factum fierique necessest,
  42. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  43. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  44. postremo cur sancta deum delubra suasque
  45. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  46. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  47. demit imaginibus violento volnere honorem?
  48. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  49. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  50. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  51. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  52. in mare qua missi veniant ratione superne.
  53. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  54. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  55. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  56. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  57. navigia in summum veniant vexata periclum.
  58. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  59. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  60. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  61. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  62. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  63. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  64. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  65. versabundus enim turbo descendit et illam
  66. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  67. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  68. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  69. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  70. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  71. vertex conradens ex semina nubis
  72. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  73. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  74. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  75. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  76. officere in terris, apparet crebrius idem
  77. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  78. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  79. hoc super in caeli spatio coiere repente
  80. asperiora, modis quae possint indupedita
  81. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  82. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  83. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  84. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  85. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  86. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  87. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  88. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  89. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  90. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  91. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  92. hic demum fit uti turba maiore coorta
  93. et condensa queant apparere et simul ipso
  94. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  95. nam loca declarat sursum ventosa patere
  96. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  97. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  98. corpora naturam declarant litore vestis
  99. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  100. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  101. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  102. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  103. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  104. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  105. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  106. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  107. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  108. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  109. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  110. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  111. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  112. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  113. esse infinitam docui, quantaque volarent
  114. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  115. immemorabile per spatium transire solerent.
  116. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  117. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  118. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  119. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  120. et quasi per magni circum spiracula mundi
  121. exitus introitusque elementis redditus extat.
  122. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  123. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  124. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  125. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  126. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  127. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  128. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  129. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  130. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  131. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  132. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  133. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  134. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  135. multa modis multis convenere undique adaucta,
  136. confertae nubes umorem mittere certant
  137. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  138. copia nimborum turba maiore coacta
  139. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  140. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  141. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  142. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  143. cera super calido tabescens multa liquescat.
  144. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  145. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  146. at retinere diu pluviae longumque morari
  147. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  148. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  149. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  150. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  151. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  152. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  153. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  154. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  155. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  156. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  157. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  158. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  159. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  160. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  161. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  162. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  163. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  164. supter item ut supera ventosis undique plenam
  165. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  166. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  167. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  168. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  169. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  170. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  171. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  172. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  173. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  174. concussu late disserpunt inde tremores.
  175. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  176. tecta viam propter non magno pondere tota,
  177. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  178. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  179. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  180. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  181. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  182. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  183. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  184. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  185. collectus parte ex una procumbit et urget
  186. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  187. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  188. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  189. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  190. inclinata minent in eandem prodita partem
  191. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  192. et metuunt magni naturam credere mundi
  193. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  194. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  195. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  196. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  197. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  198. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  199. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  200. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  201. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  202. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  203. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  204. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  205. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  206. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  207. in loca se cava terrai coniecit ibique
  208. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  209. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  210. exagitata foras erumpitur et simul altam
  211. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  212. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  213. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  214. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  215. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  216. motibus in terris et multae per mare pessum
  217. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  218. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  219. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  220. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  221. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  222. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  223. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  224. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  225. terrai ne dissoluat natura repente,
  226. neu distracta suum late dispandat hiatum
  227. idque suis confusa velit complere ruinis.
  228. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  229. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  230. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  231. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  232. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  233. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  234. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  235. ---
  236. Principio mare mirantur non reddere maius
  237. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  238. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  239. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  240. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  241. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  242. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  243. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  244. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  245. quippe videmus enim vestis umore madentis
  246. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  247. at pelage multa et late substrata videmus.
  248. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  249. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  250. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  251. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  252. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  253. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  254. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  255. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  256. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  257. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  258. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  259. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  260. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  261. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  262. in terras itidem manare ex aequore salso;
  263. percolatur enim virus retroque remanat
  264. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  265. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  266. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  267. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  268. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  269. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  270. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  271. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  272. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  273. cernentes pavida complebant pectora cura,
  274. quid moliretur rerum natura novarum.
  275. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  276. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  277. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  278. et videas caelum summai totius unum
  279. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  280. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  281. quod bene propositum si plane contueare
  282. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  283. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  284. accepit calido febrim fervore coortam
  285. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  286. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  287. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  288. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  289. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  290. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  291. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  292. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  293. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  294. ex infinito satis omnia suppeditare,
  295. unde repente queat tellus concussa moveri
  296. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  297. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  298. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  299. et tempestates pluviae graviore coortu
  300. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  301. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  302. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  303. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  304. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  305. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  306. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  307. nil sint ad summam summai totius omnem.
  308. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  309. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  310. expediam. primum totius subcava montis
  311. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  312. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  313. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  314. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  315. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  316. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  317. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  318. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  319. differt et crassa volvit caligine fumum
  320. extruditque simul mirando pondere saxa;
  321. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  322. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  323. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  324. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  325. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  326. ---
  327. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  328. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  329. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  330. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  331. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  332. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  333. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  334. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  335. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  336. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  337. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  338. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  339. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  340. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  341. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  342. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  343. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  344. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  345. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  346. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  347. cogentes sursus replent coguntque manere.
  348. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  349. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  350. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  351. inter nigra virum percocto saecla colore
  352. exoriens penitus media ab regione diei.
  353. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  354. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  355. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  356. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  357. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  358. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  359. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  360. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  361. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  362. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  363. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  364. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  365. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  366. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  367. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  368. expediam, quali natura praedita constent.
  369. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  370. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  371. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  372. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  373. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  374. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  375. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  376. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  377. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  378. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  379. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  380. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  381. cornices, non cum fumant altaria donis;
  382. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  383. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  384. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  385. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  386. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  387. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  388. manibus ut si sint divis mactata repente.
  389. omnia quae naturali ratione geruntur,
  390. et quibus e fiant causis apparet origo;
  391. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  392. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  393. ducere forte deos manis inferne reamur,
  394. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  395. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  396. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  397. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  398. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  399. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  400. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  401. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  402. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  403. res ad vitai rationem ostendimus ante
  404. propter dissimilem naturam dissimilisque
  405. texturas inter sese primasque figuras.
  406. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  407. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  408. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  409. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  410. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  411. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  412. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  413. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  414. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  415. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  416. floris odore hominem taetro consueta necare.
  417. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  418. multa modis multis multarum semina rerum
  419. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  420. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  421. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  422. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  423. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  424. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  425. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  426. multaque praeterea languentia membra per artus
  427. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  428. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  429. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  430. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  431. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  432. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  433. at cum membra domans percepit fervida febris,
  434. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  435. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  436. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  437. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  438. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  439. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  440. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  441. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  442. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  443. quam soleant et quam vitai copia desit,
  444. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  445. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  446. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  447. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  448. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  449. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  450. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  451. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  452. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  453. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  454. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  455. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  456. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  457. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  458. propterea quod magna mali fit copia circum.
  459. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  460. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  461. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  462. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  463. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  464. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  465. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  466. scilicet in terram delabi pondere cogit
  467. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  468. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  469. ---
  470. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  471. arescit quia terra calore et semina si qua
  472. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  473. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  474. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  475. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  476. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  477. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  478. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  479. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  480. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  481. sole putant subter terras fervescere partim,
  482. nox ubi terribili terras caligine texit.
  483. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  484. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  485. non quierit calidum supera de reddere parte,
  486. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  487. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  488. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  489. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  490. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  491. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  492. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  493. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  494. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,